Apocalypse Explained (Whitehead) n. 941

Previous Number Next Number See English 

941. "Rex sanctorum."-Quod significet quia Divinum Verum est Ipse, constat ex significatione "Regis," cum de Domino, quod sit Divinum Verum (de qua [supra], n. 29, 31, 553, 625); et ex significatione "sanctorum," quod sint qui in Divinis veris a Domino sunt (de qua [supra], n. 204). Quoniam Divinum Verum procedit a Domino, est Ipse illud; nam quod procedit ab aliquo, est ipse. Hoc illustrari potest ex angelis; ex illis procedit sphaera spiritualis, quae est ex affectione vitae eorum; eadem illa affectio, quae est in illis, procedit seu effunditur ex illis ad distantiam, ex qua etiam ab aliis cognoscuntur quales sunt, et ubinam sunt; et quia sphaera procedens ex illis est eadem cum affectione vitae illorum in illis, sunt ipsi sua sphaera, seu affectio procedens. A Domino autem ut Sole procedit Divinum, quod implet universum caelum, et quod facit caelum, ac id Divinum vocatur Divinum Verum; inde patet quod Divinum Verum sit Ipse.

[2] [Continuatio.] Cum internum spirituale apertum est, et per id data communicatio cum caelo, et conjunctio cum Domino, tunc fit homini illustratio: illustratur imprimis cum legit Verbum, quia in Verbo est Dominus, ac Verbum est Divinum Verum, et Divinum Verum est lux angelis. Illustratur homo in rationali, nam hoc proxime subjectum est interno spirituali, et excipit lucem e caelo, et transfert in naturale purificatum a malis, ac implet illud cognitionibus veri et boni, et quoque illis scientias, quae ex mundo sunt, adaptat ut confirment et concordent. Inde est homini rationale, ac inde etiam est ei intellectus. Qui credit quod homini rationale et intellectus sit, antequam naturale ejus purificatum est a malis, fallitur; intellectus enim est videre vera ecclesiae ex luce caeli; et lux caeli non apud alium influit. Sicut perficitur intellectus, ita falsa religionis et ignorantiae, ac fallaciae, discutiuntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church