Apocalypse Explained (Whitehead) n. 993

Previous Number Next Number See English 

993. "At non resipuerunt ex operibus suis."--Quod significet quod non voluerint vivere secundum praecepta Domini, constat ex significatione "resipiscere," quod sit aliam vitam agere; et ex significatione "operum suorum," quod sint mala ex falsis; nam qui separant fidem ab operibus, dicendo quod opera quia ab homine non sint bona, et quod sint meritoria, ita non conjungenda fidei quae est spiritualis et justificans, illi faciunt mala ex falsis; ex falso enim principio homo non operatur aliquod bonum, et ubi non bonum ibi est malum; aliter dum homo secundum praecepta Domini vivit, quae sunt, quod abstinendum sit a malis, et quod facienda sint bona: inde per "Non resipuerunt ex operibus suis," significatur quod non voluerint vivere secundum praecepta Domini.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quod amor vere conjugialis in se tot ineffabiles jucunditates ut numeros et voces excedant, contineat, constare etiam potest ex eo, quod ille amor sit fundamentalis omnium amorum caelestium et spiritualium, quoniam homo per illum fit amor; amat enim conjux conjugem ex illo sicut bonum amat verum et verum amat bonum, ita repraesentative sicut Dominus amat caelum et ecclesiam; talis amor non potest existere quam per conjugium, in quo vir est verum et uxor bonum. Cum homo talis amor factus est per conjugium, tunc etiam in amore in Dominum est, et in amore erga proximum, proinde in amore omnis boni, et in amore omnis veri; nam ex homine ut amore non possunt nisi amores omnis generis procedere; inde est quod amor conjugialis sit amor fundamentalis omnium amorum caeli. Nunc quia est amor fundamentalis omnium amorum caeli, est etiam fundamentalis jucundorum et gaudiorum omnium caeli, nam omne jucundum et gaudium est amoris.

[3] Ex his sequitur quod gaudia caelestia in suo ordine et in suis gradibus ex amore conjugiali origines et causas trahant. Ex felicitatibus conjugiorum concludi potest ad infelicitates adulteriorum, quod nempe amor adulterii sit fundamentalis omnium amorum infernalium, quae in se non amores sunt, sed odia; proinde quod amor adulterii sit, ex quo scaturiunt odia omnis generis, tam contra Deum quam contra proximum, in genere contra omne bonum et verum caeli et ecclesiae; inde ei sunt omnes infelicitates; homo enim ex adulteriis fit forma inferni, et ex amore illorum fit imago diaboli, ut prius dictum est. Quod ex conjugiis, in quibus est amor vere conjugialis, omnes jucunditates et felicitates crescant usque ad jucunditates et felicicitates intimi caeli; et quod injucunditates et infelicitates, in conjugiis in quibus amor adulterii regnat, crescant diritate usque ad infimum infernum, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 386).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church