Apocalypse Explained (Whitehead) n. 994

Previous Number Next Number See English 

994. VERSUS 12-16. "Et sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via regum ab ortu solis. Et vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae, et ex ore pseudoprophetae, spiritus tres immundos similes ranis. Sunt enim spiritus daemonum facientes signa, ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in proelium diei illius magni (Dei) omnipotentis. Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ut non nudus ambulet, et videant pudorem ejus. Et congregavit illos In locum dictum Hebraice Armageddon." 12. "Et sextus angelus effudit phialam suam super fluvium magnum Euphratem," significat statum ecclesiae (manifestatum) quoad rationalia et inde intelligentiam (n. 995); "et exsiccata est aqua ejus," significat quod remota sint falsa (n. 996); "ut pararetur via regum ab ortu solis," significat ut Divinum Verum a Domino posset influere (n. 997). 13. "Et vidi ex ore draconis, et ex ore bestiae," significat ex cogitatione, ratiocinatione, religione et doctrina illorum qui in sola fide, et in confirmationibus ejus ex naturali homine (n. 998); "et ex ore pseudoprophetae," significat doctrinam fidei separatae a vita, et justificationis per illam, confirmatam ex Verbo falsificato (n. 999); "spiritus tres immundos similes ranis," significat ratiocinationes ex meris falsis contra Divina vera (n. 1000). 14. "Sunt enim spiritus daemonum," significat falsa ratiocinia ex inferno (n. 1001); "facientes signa," significat persuadentia per fallacias et sophistica (n. 1002); "ad abeundum ad reges terrae et orbis totius, ad congregandum illos in proelium," significat ad excitandum discidia et pugnas contra vera apud omnes qui ab ecclesia sunt (n. 1003); "diei illius magni (Dei) omnipotentis," significat statum postremum ecclesiae, quando adventus Domini ac ultimum judicium (n. 1004). 15. "Ecce venio sicut fur," significat adventum Domini, et ultimum judicium (n. 1005); "beatus qui vigilat," significat statum felicem illorum qui spectant ad Dominum (n. 1006); "et servat vestimenta sua," significat qui vivunt secundum Divina vera Ipsius (n. 1007); "ut non nudus ambulet," significat ne sit absque veris, et inde absque bono (n. 1008); "et videant pudorem ejus," significat et inde in spurcis amoribus (n. 1009). 16. "Et congregavit illos in locum dictum Hebraice Armageddon," significat statum pugnae ex falsis contra vera, oriundum ex amore sui apud homines ecclesiae (n. 1010).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church