Apocalypse Explained (Whitehead) n. 996

Previous Number Next Number See English 

996. "Et exsiccata est aqua ejus."--Quod significet quod remota sint falsa, constat ex significatione "aquarum," quod sint vera, in opposito sensu falsa (de qua (supra), n. 518); hic falsa, quia sequitur, "ut pararetur via regum ab ortu solis," per quae significatur, ut Divinum Verum a Domino posset influere: et ex significatione "exsiccari," quod sit removeri. Describitur hic status hominis quoad rationale. Rationale est ex quo homo potest videre et intelligere vera; et tantum illa potest videre, quantum non obstant falsa ex malis; nam facultas intelligendi vera est omni homini, etiam malo (videatur (supra,) n. 874, 970); sed quod homo non videat nec intelligat illa est quia amat malum, et hoc infert falsum; et postea cum verum incidit in falsum, tunc verum non potest in sua luce apparere, hebetatur enim, obscuratur, suffocatur, rejicitur. Sed falsa ex malis non intrant, ita nec obstant, in prima hominis aetate; intrant enim in secunda et tertia ejus, quando non ex sola memoria aut ex magistro amplius cogitat, sed ex suomet intellectu; aperitur enim rationale, in quo est intellectus, successive sicut homo adolescit: ex his patet quod falsa interea sint remota, et quod tunc intrent cognitiones veri et boni ex Verbo, quas etiam homo in quadam luce, absque falsis, videt. Sed quod visus rationalis postea, per ratiocinationes ex fallaciis et ex falsis, pervertatur, significatur per "spiritus tres immundos similes ranis," qui ex ore draconis et bestiae et pseudoprophetae exiverunt, de quibus in sequentibus. Proximus sensus verborum, quod "exsiccata sit aqua fluvii Euphratis, ut pararetur via regum ab ortu solis," est, ut transitus daretur ab ecclesia ubi Divina vera, quae draco, bestia et pseudopropheta pervertere voluerunt; nam Euphrates terminabat ab una parte terram Canaanem, et separabat illam ab Assyria; et per "terram Canaanem" significatur ecclesia, et per "Assyriam" rationale.

[2] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quoniam amor vere conjugialis in sua prima essentia est amor in Dominum a Domino, est etiam innocentia. Innocentia est amare Dominum ut suum Patrem, faciendo mandata Ipsius, et volendo duci ab Ipso et non a semet, ita sicut infans. Quia innocentia est ille amor, est illa ipsum esse omnis boni; et inde homo tantum caeli in se habet, seu tantum in caelo est, quantum in amore conjugiali est, quia tantum est in innocentia. Quia amor vere conjugialis est innocentia, ideo lusus inter conjuges sunt sicut lusus infantum inter se, et tantum sunt tales lusus quantum se amant, ut apparet apud omnes primis diebus post nuptias, quando amor illorum aemulatur amorem vere conjugialem. Innocentia amoris conjugialis intelligitur in Verbo per "nuditatem," quam Adamus et uxor ejus non erubuerunt, ex causa quia nihil lascivi, et inde nihil pudoris, est inter conjuges, plus quam inter infantes, dum inter se nudi sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church