Apocalypse Explained (Whitehead) n. 997

Previous Number Next Number See English 

997. "Ut pararetur via regum ab ortu solis."--Quod significet ut Divinum Verum a Domino possit influere, constat ex significatione "viae regum," quod sit influxus Divini Veri, per "viam" enim significatur influxus, et per "reges" significantur vera; quod sit influxus Divini Veri qui intelligitur, est quia dicitur "via regum ab ortu solis;" per "vias" enim significantur influxus, quoniam omnis influxus ab una societate ad alteram, ita a Domino, sit per vias apertas in spirituali mundo; et quoniam per "ortum solis" significatur ubi Dominus, ita "ab ortu solis" est a Domino. Quod Dominus sit Sol caeli, et quod inde per "solem" in Verbo intelligatur Dominus quoad amorem, videatur supra (n. 401 (a-e), 412(b), 527). (Quod per "orientem" et per "ortum solis" intelligatur ubi Dominus, (videatur supra,) n. 422: et quod per "reges" significentur Divina vera, n. 29, 31, 553, 625.) Quid per haec verba in sensu proximo intelligitur, supra dictum est, nempe, ut aperiretur via a terra Canaane, per quam significatur spirituale ecclesiae, ad Assyriam, per quam significatur rationale ecclesiae; fluvius Euphrates separabat et distinguebat illas terras; inde per "viam regum ab ortu solis" significatur aditus ab ecclesia; quod ille aperiretur, in eo sensu intelligitur per quod "aqua Euphratis exsiccata sit."

[2] Nunc aliquid de influxu Divini Veri a Domino apud homines dicetur. A Domino ut Sole exit et calor et lux; sed calor est Divinum Bonum, et lux est Divinum Verum. Lux quae est Divinum Verum influit et intrat apud omnem angelum caeli, et quoque apud omnem hominem mundi, et dat visum internum, qui est intellectus: nam unicuivis homini quoad ejus spiritum, tametsi non quoad corpus, est facultas recipiendi lucem illam, hoc est, intelligendi Divinum Verum; sed aperitur illa facultas sicut homo adolescit, et rationale suum secundum ordinem per scientias et percognitiones boni et veri excolit et format. At calor, qui est Divinum Bonum, non ita apud angelum et apud hominem, sicut lux, quae est Divinum Verum, influit; causa est, quia homo nascitur in mala omnis generis, et mala obstant; quare illa primum removenda sunt antequam calor, qui est Divinum Bonum, potest influere; ac mala removentur per aspicere illa ut peccata contra Deum, et fugere illa, supplicando Dominum de ope; quantum itaque homo sic recipit Divinum Bonum, tantum in lucem intelligendi Divinum Verum venit; nam via Divini Veri in hominem, qui reformatur, est per bonum voluntatis et inde vitae apud illum.

[3] Quando autem homo non in Divino Bono est, sed in malo, tunc nihilominus est in facultate recipiendi lucem, seu intelligendi Divinum Verum, sed quantum est in statu separato; si vero non in statu separato est, tunc illud non ita intelligit. Status separatus est homini, quando solum tenetur in cogitatione quae intellectus, et non simul in affectione quae voluntatis ejus est; sed in hoc statu homo non reformatur, quia lux illa tunc non afficit vitam ejus, seu Divinum Verum non implantatur: status autem non separatus est homini, quando tenetur in cogitatione ex intellectu, et simul in affectione ex voluntate; in hoc statu homo non recipit lucem seu intelligit Divinum Verum, si non simul quoad affectionem voluntatis in Divino Bono sit; nam in hoc statu mala quae voluntatis sunt, et inde falsa quae cogitationis, obstant, et exstinguunt lucem. Sed de binis his statibus hominis plura in sequentibus dicentur.

[4] (Continuatio de Sexto Praecepto.) Quoniam amor conjugialis In sua prima essentia est amor in Dominum a Domino, et inde quoque est innocentia, ideo etiam amor conjugialis est pax, qualis est in caelis apud angelos; nam sicut innocentia est ipsum esse omnis boni, ita pax est ipsum esse omnis jucundi ex bono, consequenter est ipsum esse omnis gaudii inter conjuges. Nunc quia omne gaudium est amoris, et amor conjugialis est amor fundamentalis omnium amorum caeli, ideo ipsa pax in amore conjugiali principaliter residet. Quod pax sit beatum cordis et animae oriundum ex conjunctione Domini cum caelo et ecclesia, ita quoque ex conjunctione boni et veri, cessante omni discidio et pugna mali et falsi cum bono et vero, videatur supra (n. 365); et quia amor conjugialis descendit ex illis conjunctionibus, ideo quoque omne jucundum illius amoris descendit et trahit essentiam suam ex caelesti pace. Pax illa etiam, ut caeleste beatum, ex faciebus conjugum, qui in amore illo sunt et ex amore illo se mutuo aspiciunt, in caelis elucet; nec tale caeleste quod intime afficit jucunda amorum, et vocatur pax, dari potest apud alios quam apud illos qui possunt intime, ita quoad ipsa corda, conjungi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church