True Christian Religion (Chadwick) n. 265

Previous Number Next Number See English 

265. Quod Verbum apud Antiquos fuerit, constat apud Mosen, a quo nominatur, et aliquod desumptum est (Num. xxi. 14, 15, 27-30); et quod historica illius Verbi vocata sint Bella Jehovae, ac prophetica Enuntiata. Ex historicis istius Verbi a Mose desumptum est hoc:

"Propterea dicitur in Libro Bellorum Jehovae. [1]Vahebam in Suphah, et fluvios Arnonem, et aquae ductum fluviorum, qui declinavit.. ubi habitatur Ar, et sistit se ad terminum Moabi" (Num. xxi. 14, 15);

per "bella Jehovae" in illo Verbo, sicut in nostro, intellectae et descriptae sunt pugnae Domini cum infernis, et victoriae super illa, quando in mundum venturus est: eaedem etiam pugnae multis in locis intelliguntur et describuntur in historicis nostri Verbi, ut in bellis Josuae cum gentibus terrae Canaanis, et in bellis Judicum et Regum Israelis. [2.] Ex propheticis istius Verbi haec desumpta sunt: "Propterea dicunt Enuntiatores: Ingredimini Chesbonem; aedificabitur et confirmabitur urbs Sichonis; nam ignis exivit ex Chesbone, flamma ex urbe Sichonis; comedit Ar Moabi, possessores excelsorum Arnonis: vae tibi Moabe, periisti popule Kemoschi, dedit filios suos evasores, et filias suas in captivitatem regi Emorraei Sichoni; cum telis confecimus eos: periit Chesbon usque ad Dibonem, et devastavimus usque ad Nophach, quod usque ad Medebam" (Num. xxi. 27-30). Translatores vertunt Proverbiorum compositores; sed vocandi sunt Enuntiatores seu Enuntiata Prophetica, ut constare potest ex significatione vocis Moschalim in lingua Hebraea, quod non modo sint proverbia, sed etiam enuntiata prophetica (ut Num. xxiii. 7, 18; xxiv. 3, 15), ubi dicitur quod Bileamus "ediderit" enuntiatum suum, quod fuit propheticum, etiam de Domino: enuntiatum ejus vocatur Maschal in singulari: accedit, quod illa a Mose inde desumpta non sint proverbia, sed prophetica. [3.] Quod illud Verbum similiter Divinitus inspiratum fuerit, patet apud Jeremiam, ubi paene similia dicuntur: "Ignis exivit ex Chesbone, et flamma ab inter Sichonem, quae comedit angulum Moabi, et verticem filiorum Schaon. Vae tibi Moabe, periit populus Kemoschi, nam rapti sunt filii tui in captivitatem, et filiae tuae in captivitatem" (xlviii. 45, 46). Praeter illa nominatur liber propheticus Verbi vetusti, vocatus Liber Jaschar seu Liber Recti, a Davide et a Joschua. A Davide:

"Lamentatus est David... super Schaule et super Jonathane...; et inscripsit. Ad docendum filios Jehudae arcum. Ecce scripta In libro Jaschar" (2 Sam. i. 17, 18). et a Josua, "Dixit Joschua, Sol in Gibeone quiesce, et Luna in valle Ajalonis; ....nonne hoc scriptum in Libro Jaschar?" ([Jos.] x. 12[, 13].)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church