True Christian Religion (Chadwick) n. 264

Previous Number Next Number See English 

264. XII. Quod Ante hoc Verbum, quod hodie est in mundo, fuerit Verbum, quod deperditum est. Quod ante Verbum per Mosen et Prophetas apud gentem Israeliticam datum, cultus per sacrificia notus fuerit, et quod ex ore Jehovae prophetaverint, ex memoratis in Libris Mosis, constare potest. Quod cultus per sacrificia notus fuerit, ex his: Mandatum est, ut filii Israelis gentium altaria everterent, illarum statuas confringerent, et illarum lucos exscinderent (Exod. xxxiv. 13; Deutr. vii. 5; xii. 3). Quod Israel in Schittim coeperit scortari cum filiabus Moabi, [quod] vocaverint populum ad sacrificia deorum suorum, et quod populus comederit (Num. xxv. 1-3). Quod Bileamus, qui fuit ex Syria, fecerit exstruere altaria, et sacrificaverit boves et pecudes (Num. xxii. 40; xxiii. 1, 2, 14, 29, 30). Quod etiam prophetaverit de Domino, dicendo, quod oriretur Stella es Jacobo et sceptrum ex Israele (Num. [1]xxiv. 17). Quodque prophetaverit ex ore Jehovae (Num. xxii. 13, 18; xxiii. 3, 5, 8, 16, 26; xxiv. 1, 13). Ex quibus patet, quod cultus Divinus paene similis cultui apud gentem Israeliticam per Mosen instituto, apud gentes fuerit. Quod etiam ante Abrahami tempus, elucet ex verbis apud Mosen (Deutr. xxxii. 7, 8); sed evidentius ex Malchizedecho rege Schalemi, Quod eduxerit panem et vinum, et benedixerit Abramo, et quod Abram illi dederit decimas de omnibus (Gen. xiv. 18-20). et quod Malchizedech repraesentaverit Dominum, nam vocatur Sacerdos Deo Altissimo (Gen. xiv. 18), et de Domino dicitur apud Davidem, "Tu Sacerdos in aeternum, juxta modum Malchizedechi" (Psalm. cx. 4). Inde erat, quod Malchizedech eduxerit panem et vinum, ut sanctissima ecclesiae, sicut in Sacra Caena sancta sunt. Haec praeter plura sunt indicia exstantia, quod ante Verbum Israeliticum fuerit Verbum, ex quo tales revelationes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church