True Christian Religion (Chadwick) n. 263

Previous Number Next Number See English 

263. Quomodo Dominus est Verbum, a paucis intelligitur; cogitant enim quod Dominus per Verbum possit homines illustrare et docere, et tamen non inde potest vocari Verbum; at sciant, quod unusquisque homo sit sua voluntas et suus intellectus, et sic unus distinctus ab altero; et quia voluntas est receptaculum amoris, et sic omnium bonorum quae illius amoris sunt, ac intellectus est receptaculum sapientiae, et sic omnium veri quae illius sapientiae sunt, sequitur quod unusquisque homo sit suus amor et sua sapientia, seu quod idem est, suum bonum et suum verum: homo non aliunde est homo, et non aliud apud illum est homo. Quod Dominum attinet, est Ille ipse Amor et ipsa Sapientia, ita ipsum Bonum et ipsum Verum, quae factus est per quod impleverit omne bonum et omne verum quod in Verbo est; nam qui non cogitat et loquitur nisi quam verum, fit illud verum; et qui non vult et facit nisi quam bonum, fit illud bonum; et Dominus, quia implevit omne Divinum Verum et Divinum Bonum, quae sunt in Verbo, tam quae sunt in sensu ejus naturali, quam quae sunt in sensu ejus spirituali, factus est ipsum Bonum et ipsum Verum, ita Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church