True Christian Religion (Chadwick) n. 51

Previous Number Next Number See English 

51. Quoniam in Verbo justitia praedicatur de amore, et judicium de sapientia, ideo adducentur aliqua loca, [ex quibus patet] quod regimen Dei per illa duo in mundo fiat: quae sunt, "Jehovah, justitia et judicium fulcrum throni tui" (Psalm. lxxxix. 15 [B.A. 14]). "De hoc glorietur qui gloriatur,.... quod Jehovah faciat judicium et justitiam in terra" (Jerem. ix. 23 [B.A. 24]). "Exaltetur Jehovah, quia ...implevit [1]terram judicio et justitia" (Esai. xxxiii. 5). "Fluet sicut aqua judicium, et justitia sicut torrens fortis" (Amos v. 24). Jehovah, "justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssus magna" (Psalm. xxxvi. 7 [B.A. 6]). Jehovah "educet sicut lucem justitiam [2]suam, et.. judicium sicut meridiem" (Psalm. xxxvii. 6). [3]Jehovah "judicabit populum [4]suum in justitia, et miseros [5]suos in judicio" (Psalm. lxxii. 2). "Cum didicero judicia justitiae tuae; ....septies in die laudo Te super judiciis justitiae tuae" (Psalm. cxix. 7, 164). "Desponsabo [1]Me tibi in justitia et judicio" (Hosch. ii. 19). "Zion in [2]judicio redimetur, et reduces ....in [3]justitia" (Esai. i. [4]127). Sedebit "super throno Davidis, et super regno Ipsius, ad stabiliendum illud.... in judicio et justitia" (Esai. ix. 6 [B.A. 7]). "Suscitabo Davidi germen justum, qui regnet Rex, ...et faciat judicium et justitiam in terra" (Jer. xxiii. 5; xxxiii. 15):

alibi, quod facere debeant justitiam et judicium (Ut Esai. i. 21; cap. v. 16; cap. lviii. 2; Jer. iv. [5]2; cap. [6]xxii. 3, 13, 15; Ezech. xviii. 5; cap. xxxiii. 14, 16, 19; Amos vi. 12; Mich. vii. 9; Deut. xxxiii. 21; xvi. 8, 10, 11).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church