True Christian Religion (Chadwick) n. 598

Previous Number Next Number See English 

598. Homo post transactam tentationem est quoad internum hominem in caelo, et per externum in mundo; quare per tentationes apud hominem fit conjunctio caeli et mundi, et tunc Dominus apud illum secundum ordinem regit ejus mundum e caelo. Contrarium fit, si homo manet naturalis; tunc discupit ille regere caelum e mundo: talis fit omnis qui in amore dominandi ex amore sui est; hic si intrinsecus exploratur, non credit in aliquem Deum sed in se; et post mortem credit illum Deum esse, qui potentia super alios valet. Talis insania est in inferno, quae eo usque se profundavit, ut aliqui se dicant Deum Patrem esse, aliqui Deum Filium, et aliqui Deum Spiritum Sanctum; et inter Judaeos aliqui se esse Messiam. Inde patet, qualis homo fit post mortem, si naturalis homo non regeneratur; proinde qualis fieret in phantasia, si non nova ecclesia a Domino instauraretur, in qua genuina vera docentur. Tale intelligitur per haec Domini verba: In consummatione saeculi (hoc est, in fine ecclesiae hodiernae), "Talis afflictio.. erit, qualis ab initio mundi non fuit,.... nec fiet: quare nisi abbreviarentur dies illi, non conservaretur ulla caro" (Matth. xxiv. 21, 22).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church