True Christian Religion (Chadwick) n. 599

Previous Number Next Number See English 

599. Dominus in pugnis seu tentationibus hominum agit redemptionem particularem, sicut totalem cum fuit in mundo. Dominus in mundo per pugnas et tentationes glorificavit Humanum suum, hoc est, Divinum illud fecit; similiter nunc in particulari apud hominem, dum in tentationibus est, in his pro illo pugnat, et vincit spiritus infernales, qui illum infestant, et illum post tentationem glorificat, hoc est, spiritualem reddit. Dominus post universalem suam redemptionem, omnia in caelo et in inferno, in ordinem redegit; similiter cum homine post tentationem facit, videlicet redigit in ordinem omnia quae caeli et mundi sunt apud illum. Dominus post redemptionem novam ecclesiam instauravit; similiter etiam instaurat illa quae ecclesiae sunt apud hominem, et facit ut sit ecclesia in particulari. Dominus post redemptionem illos qui crediderunt in Ipsum donavit pace; nam dixit, "[1]Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non sicut mundus dat do vobis" (Joh. xiv. 27):

similiter dat homini post tentationem sentire pacem, hoc est, laetitias animi, et solatia. Ex his patet, quod Dominus Redemptor sit in aeternum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church