True Christian Religion (Chadwick) n. 726

Previous Number Next Number See English 

726. Quod absque conjunctione cum Domino, non dari possit vita aeterna et salus, est, quia Ipse est utraque. Quod sit Vita aeterna, constat clare ex locis e Verbo; et ex hoc apud Johannem:

Jesus Christus "est verus Deus et vita aeterna" (1 Joh. v. 21 (B.A. 20)). Quod sit Salus, est quia haec et vita aeterna unum sunt. Nomen Ipsius Jesus etiam significat Salutem, et inde in toto Christiano orbe nominatur Salvator. Sed usque non alii digne accedunt ad Sanctam Cenam, quam qui interius conjuncti sunt Domino, ac interius conjuncti sunt qui regenerati sunt; at quinam regenerati sunt, in capite de Reformatione et Regeneratione, ostensum est. Praeterea sunt multi, qui confitentur Dominum, et qui bonum faciunt proximo; sed si hoc non faciunt ex amore erga proximum, et ex fide in Dominum, non sunt regenerati; nam bonum faciunt proximo solum propter causas, quae spectant mundum et semet, non autem proximum ut proximum. Horum opera sunt mere naturalia, quae intus in se non aliquid spirituale recondunt; nam iidem confitentur Dominum solum ore et labiis, a quibus cor longe abest. Ipse amor erga proximum, et ipsa fides, sunt ex solo Domino, et utraque datur homini, dum hic ex libero suo arbitrio naturaliter facit proximo bonum, et rationaliter veritates credit, et ad Dominum spectat, et tria illa propter mandata in Verbo. Tunc Dominus in medio ejus implantat charitatem et fidem, et utramque facit spiritualem. Sic Dominus Sibi conjungit hominem, et homo se Domino; nam conjunctio, nisi fiat reciproce, non datur. Sed haec in capitibus de Charitate et Fide, de Libero Arbitrio et de Regeneratione, plene ostensa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church