True Christian Religion (Chadwick) n. 727

Previous Number Next Number See English 

727. Quod per invitationes ad mensas, et per epulationes, fiant conjunctiones et consociationes in mundo, notum est; nam per id invitator aliquid intendit, quod confert ad aliquem finem, qui spectat consensum aut amicitiam: multo magis invitationes, quae pro fine habent spiritualia. Convivia in antiquis ecclesiis fuerunt convivia charitatis, similiter in primitiva Ecclesia Christiana, in quibus confirmabat unus alterum, ut in cultu Domini ex sincero corde manerent. Commessationes filiorum Israelis ex sacrificiis juxta tabernaculum, non aliud quam unanimitatem in cultu Jehovae significabant; quare caro, quae comedebatur, vocabatur sancta (Jerem. xi. 15; Hagg. ii. 12; et multoties alibi), quia ex sacrificio. Quid non panis et vinum, et caro paschalis super Cena Domini, qui Se sacrificium obtulit pro totius mundi peccatis? (2.) Praeterea conjunctio Cum Domino per Sanctam Cenam, illustrari potest, per conjunctionem familiarum ex uno patrefamilias; ex hoc descendunt consanguinei, et in ordine affines et cognati, et omnes illi trahunt aliquid ex prima stirpe; at vero non trahunt ita carnem et sanguinem; sed ex carne et sanguine, ita animam et inde inclinationem ad similia, per quae conjuncti sunt. Ipsa conjunctio etiam apparet communiter in faciebus et quoque in moribus, et inde vocantur una caro (ut Genes. xxix. 14; xxxvii. 27; 2 Sam. v. 1; xix. 12, 13; et alibi). (3.) Simile est cum conjunctione cum Domino, qui est omnium fidelium et beatorum Pater; conjunctio cum Illo fit per amorem et fidem, per quae duo vocantur una caro; inde est, quod dixerit, quod Qui manducat carnem meam et bibit Sanguinem meum, in Me maneat et Ego in illo ((Joh. vi. 56)). Quis non videt quod panis et vinum hoc non faciant, sed quod bonum amoris, quod per "panem" intelligitur, ac verum fidei quod per "vinum," quae sunt propria Domini, et ex Ipso solo procedunt et communicantur? Omnis etiam conjunctio fit per amorem, et amor non est amor absque fiducia. Illi, qui credunt, quod panis sit Caro, et vinum Sanguis, et non ultra possunt elevare cogitationem, maneant in illo, sed non aliter, quam quod sanctissimum, quod conjunctivum est cum Domino, sit quod attribuitur et appropriatur homini sicut ejus, tametsi jugiter manet Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church