True Christian Religion (Chadwick) n. 76

Previous Number Next Number See English 

76. Primum Memorabile: - Quodam die in meditatione de creatione universi fui; et quia hoc perceperunt angeli supra me a latere dextro, ubi erant qui de eadem aliquoties meditati et ratiocinati sunt, quare unus descendit et invitavit me; et factus sum in spiritu, et comitatus sum illum; et postquam intravi, deductus sum ad principem, in cujus aula congregatos ad centenos vidi, et princeps in medio illorum. Et tunc unus ex illis dixit, "Percepimus hic quod meditatus sis de creatione universi, et nos in simili meditatione aliquoties fuimus, sed non potuimus concludere, quoniam cogitationibus nostris inhaesit idea de chao, quod hoc sicut magnum ovum fuerit, ex quo exclusa fuerunt omnia et singula universi in suo ordine; cum tamen nunc percipimus, quod tantum universum non potuerit ita excludi. Tum etiam inhaesit mentibus nostris idea alia, quae erat, quod a Deo omnia creata sint ex nihilo; et tamen nunc percipimus, quod ex nihilo nihil fiat: et ex his duabus ideis mentes nostrae nondum se potuerunt evolvere, et in aliqua luce videre creationem quomodo facta est; quapropter evocavimus te e loco ubi eras, ut de illa tuam meditationem expromas." [2.] His auditis, respondi, "Expromam." Et dixi, "De hoc diu meditatus sum, sed in vanum; at postea cum a Domino intromissus sum in vestrum mundum, percepi quod vanum esset aliquid de creatione universi concludere, nisi prius sciatur, quod duo mundi sint, unus in quo angeli sunt, et alter in quo homines; et quod hi per mortem e suo in alterum transcendant; et tunc etiam vidi quod duo soles essent, unus ex quo omnia spiritualia profluunt, et alter ex quo omnia naturalia; et quod sol, ex quo omnia spiritualia profluunt, sit purus Amor a Jehovah Deo, qui in medio ejus est; et quod sol, ex quo omnia naturalia profluunt, sit purus ignis. His cognitis. quondam cum in illustratione eram, datum est percipere, quod a Jehovah Deo per Solem, in cujus medio est, universum creatum sit; et quia amor non dabilis est nisi una cum sapientia, quod a Jehovah Deo ex suo Amore per suam Sapientiam universum creatum sit. Quod ita sit, convincunt omnia et singula, quae vidi in mundo ubi vos estis, et quae vidi in mundo in quo ego corpore sum. [3.] Quomodo autem a primordio suo progressio creationis facta est, nimis prolixum est exponere; sed cum in illustratione fui, percepi, quod mediis luce et calore ex Sole vestri mundi creatae sint atmosphaerae spirituales, quae in se sunt substantiales, una ex altera; quae quia tres sunt, et inde tres gradus earum, tres caeli facti sunt, unum pro angelis qui in supremo gradu amoris et sapientiae sunt, alterum pro angelis qui in secundo gradu, et tertium pro angelis qui in ultimo gradu: sed quia universum hoc spirituale non potest existere absque universo naturali, in quo illud ageret suos effectus et usus, quod simul tunc sol, ex quo omnia naturalia procedunt, creatus sit, et per hunc similiter, mediis luce et calore, tres atmosphaerae ambientes priores illas, sicut putamina nucleos, aut philyrae ligna, et tandem per has orbis terraqueus, ubi homines, bestiae, pisces, tum arbores, frutices et herbae, ex terris quae ex humis, lapidibus et mineris consistunt. [4.] Ast haec est sciagraphia communissima creationis et ejus progressionis; at particularia et singularia non possunt exponi, nisi per volumina librorum; verum omnia concludunt hoc, quod Deus non creaverit universum ex nihilo, quia. ut dixistis, ex nihilo nihil fit, sed per Solem caeli angelici, qui est ex Esse Ipsius, et inde purus Amor una cum Sapientia. Quod universum, per quod intelligitur uterque mundus, spiritualis et naturalis, ex Divino Amore per Divinam Sapientiam creatum sit, omnia et singula ejus testantur et contestantur; et vos, si illa in ordine et connexu expenditis, ex luce, in qua perceptiones intellectus vestri sunt, potestis clare videre: at tenendum est, quod Amor et Sapientia, quae in Deo unum faciunt, non sint amor et sapientia in sensu abstracto, sed in Ipso ut Substantia; nam Deus est ipsa. unica et inde prima Substantia et Essentia, quae in se Est et Subsistit. [5.] Quod omnia et singula ex Divino Amore et Divina Sapientia creata sint, intelligitur per haec apud Johannem, `Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; ....omnia per Ipsum facta sunt; ....et mundus per Ipsum factus est' (cap. i. 1, 3, 10). `Deus' ibi significat Divinum Amorem, et `Verbum' significat Divinum Verum, seu Divinam Sapientiam, quare Verbum ibi appellatur Lux, et per `lucem,' ubi de Deo, intelligitur Divina Sapientia." His peractis, cum vale dicerem, micae lucis e Sole ibi per caelos angelicos delapsae sunt in oculos illorum, et per hos in habitacula mentis illorum; et sic illustrati dictis a me faverunt, et postea in atrium me secuti sunt, et prior comes ad domum ubi eram, et abinde in societatem suam reascendit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church