True Christian Religion (Chadwick) n. 77

Previous Number Next Number See English 

77. Secundum Memorabile: - Quodam mane, cum evigilatus e somno, in luce matutina et serena ante plenam vigiliam meditans, vidi trans fenestram sicut fulgur micans, et mox audivi sicut tonitru crepans. Cum miratus sum unde hoc, audivi e caelo, quod sint aliqui non procul a me, qui acriter ratiocinantur de Deo et Natura, et quod vibratio lucis sicut fulguris, et crepor aeris sicut tonitru, essent correspondentiae et inde apparentiae pugnae et collisionis argumentorum, ab una parte pro Deo, et ab altera pro natura. Principium hujus spiritualis pugnae fuit hoc: Erant aliqui satanae in inferno, qui dixerunt inter se, "Utinam liceret nobis cum angelis caeli loqui, ac prorsus et plene demonstrabimus quod natura sit quam vocant Deum a quo omnia, ita ut Deus sit modo vox, nisi intelligatur natura;" et quia satanae illi toto corde et tota anima id crediderunt, et cupiverunt cum angelis caeli loqui, datum est illis e luto ac e tenebris inferni ascendere, et cum duobus angelis tunc descendentibus e caelo loqui. [2.] Erant in mundo spirituum, qui inter caelum et infernum medius est. Satanae ibi visis angelis velociter accurrerunt, et furiosa voce clamabant, "Estis vos angeli caeli, cum quibus ratiocinando de Deo et de natura licet congredi? Vocamini sapientes, qua agnoscitis Deum; sed oh quam simplices estis; quis vidit Deum? quis intelligit quid Deus? quis capit quod Deus regat et regere possit universum, ac omnia et singula ejus? Quis nisi plebs et vulgus agnoscit quod non videt et intelligit? Quid exstantius est, quam quod natura sit omne in omnibus? Quis videt aliud oculo quam naturam? quis audivit aliud aure quam naturam? quis odoravit aliud nare quam naturam? quis gustavit aliud lingua quam naturam? quis aliquo tactu manus et corporis sensit aliud quam naturam? Suntne sensus corporis nostri testes veritatum? quis non potest ex illis jurare quod ita sit? Estne respiratio ex qua etiam vivit corpus nostrum, testis? quid respiramus aliud quam naturam? Suntne capita nostra et vestra in natura? unde influxus in cogitationes capitum, nisi ex illa? Si aufertur illa, num potestis cogitare quicquam?" Praeter plura similis farinae ala. [3.] His auditis angeli responderunt, "Vos ita loquimini, quia estis mere sensuales; omnes in inferno ideas cogitationum sensibus corporis habent immersas, nec possunt supra illos elevare mentes; quare nos ignoscimus vobis; vita mali et inde fides falsi occlusit interiora mentium vestrarum, usque ut elevatio supra sensualia apud vos non dabilis sit, nisi in statu remoto a malis vitae et a falsis fidei; nam satanas aeque ac angelus potest intelligere verum cum illud audit, sed non retinet, quia malum oblitterat verum, et inducit falsum. Sed percipimus, quod vos sitis in statu remoto, et quod sic possitis intelligere verum quod loquimur; quare attendite ad haec quae dicemus. Et dixerunt, "Fuistis in mundo naturali, et obivistis ibi, et nunc estis in mundo spirituali; num prius quam nunc scivistis aliquid de vita post mortem? numne prius negavistis eam, et fecistis vos pares bestiis? Num prius aliquid scivistis de caelo et inferno, num aliquid de luce et calore hujus mundi? num de eo, quod non amplius sitis intra naturam, sed supra illam? est enim hic mundus et sunt omnia ejus spiritualia, et spiritualia sunt supra naturalia, adeo ut ne quidem minimum naturae, in qua fuistis, possit in hunc mundum influere: sed vos, quia naturam credidistis deum aut deam, creditis etiam lucem et calorem hujus mundi esse lucem et calorem mundi naturalis, cum tamen ne hilum sit; nam lux naturalis hic est caligo, et calor naturalis hic est frigus. Num aliquid scivistis de Sole hujus mundi, ex quo nostra lux et noster calor procedunt? Num scivistis, quod hic Sol sit purus amor, et quod sol mundi naturalis sit purus ignis; et quod sol mundi, qui est purus ignis, sit ex quo natura exstitit et subsistit; et quod sol caeli, qui est purus amor, sit ex quo ipsa vita, quae est amor una cum sapientia, existit et subsistit; et sic quod natura, quam facitis deum aut deam, sit plane mortua? [4.] Vos potestis, si custodia vobis datur, cum nobis ascendere in caelum; et nos possumus, si custodia datur, cum vobis descendere in infernum; et videbitis in caelo magnifica et splendida, at in inferno turpia et immunda: discrimina illa sunt quia omnes in caelo colunt Deum, et omnes in inferno colunt naturam; ac magnifica et splendida illa in caelis, sunt correspondentiae affectionum amoris boni et veri, at turpia et immunda illa in infernis, sunt correspondentiae affectionum amoris mali et falsi. Ex his et illis concludite nunc, num Deus vel num Natura sit omne in omnibus." Ad haec satanae responderunt, "In statu, in quo nunc sumus, possumus ex auditis concludere, quod Deus sit; sed cum jucundum mali occupat mentes nostras, non videmus nisi naturam." [5.] Duo illi angeli et [duo] satanae non procul a me stabant; quare illos vidi et audivi: et ecce vidi circum illos multos, qui celebres eruditione in mundo naturali fuerant; ac miratus sum, quod eruditi illi nunc starent juxta angelos, nunc juxta satanas, et quod illis, juxta quos stabant, faverent: et dictum mihi est, quod mutationes situs illorum, essent mutationes status illorum mentis faventis nunc parti uni nunc parti alteri, erant enim quoad fidem sicut vertumni.) "Et dicemus tibi mysterium: Despeximus in terram ad celebres eruditione, et invenimus sexcentos ex mille pro natura, et reliquos pro Deo; et hos pro Deo, quia non ex intellectu, sed modo ex auditis quod natura sit a Deo, frequenter locuti sunt; et frequens loquela ex memoria et reminiscentia, tametsi non simul ex cogitatione et intelligentia, infert speciem fidei." [6.] Post haec data est satanis custodia, et cum duobus angelis ascenderunt in caelum, ac viderunt magnifica et splendida; et tunc in illustratione a luce caeli ibi agnoverunt quod Deus sit, et quod natura creata sit ad inserviendum vitae, quae a Deo est; et quod natura in se mortua sit, et quod sic a se nihil agat, sed a vita agatur. Illis visis et perceptis descenderunt, et sicut descendebant, rediit amor mali, et occlusit intellectum illorum supra, et aperuit illum infra, et tunc supra illum apparuit sicut umbraculum fulgurans ex igne infernali; et actutum cum tetigerunt terram pedibus, hiabat solum sub illis, et relapsi sunt ad suos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church