True Christian Religion (Chadwick) n. 78

Previous Number Next Number See English 

78. Tertium Memorabile: - Postridie ad me venit angelus ex alia societate caeli, et dixit, "Audivimus ibi, quod propter meditationem de creatione universi arcessitus sis in societatem nostrae propinquam, et quod ibi narraveris de creatione talia, quibus tunc faverunt, et postea laetati sunt. Ego nunc tibi monstrabo quomodo animalia et vegetabilia omnis generis a Deo producta sunt." Et deduxit me in latum campum viridem, et dixit, "Circumspice," et circumspexi, et vidi aves pulcherrime coloratas, quasdam volantes, quasdam super arboribus sedentes, et quasdam super campo foliola excerpentes rosis; inter aves etiam erant columbae et cygni. Postquam haec a conspectu meo evanuerunt, vidi non procul a me greges ovium cum agnis, haedorum et caprarum, et circumcirca greges illos vidi armenta ex bobus et vitulis, tum ex camelis et mulis, et in quodam luco [1]cervos cum altis cornibus, et quoque unicornes. Post haec visa, dixit, "Converte faciem ad orientem." Et vidi hortum, in quo arbores fructus, aurantiae, citri, oleae, vites, ficus, malogranata, et quoque arbusta quae ferebant baccas. Postea dixit, "Specta nunc ad meridiem." Et vidi messes ex varii generis frumentis, ex triticis, [2]miliis, hordeis, et fabis; et circum illa floreta ex rosis pulchre variegantibus colores: ad septentrionem autem nemora plena castaneis, palmis, tiliis, platanis, et aliis arboribus foliaceis. [2.] His visis dixit, "Sunt omnia illa, quae vidisti, correspondentiae affectionum amoris angelorum, qui in propinquo sunt:" et [3]narrabat, quibus affectionibus singula correspondebant: "et insuper, quod non solum illa, sed etiam singula reliqua, quae coram oculis nostris sistuntur videnda, sint correspondentiae; prout domus, utensilia in illis, mensae et cibi, vestes, tum etiam monetae ex auro et argento, ut et adamantes et alii lapides pretiosi, quibus uxores et virgines in caelis exornantur. Nos ex his et illis percipimus qualis unusquisque est quoad amorem et sapientiam. "Illa quae in domibus nostris sunt, et usibus inserviunt, constantur ibi manent; at coram illis, qui a societatibus in societates vagantur, talia mutantur secundum consortia. [3.] Haec tibi ostensa sunt, propter causam ut in typo particulari videas creationem universalem; Deus enim est ipse Amor et ipsa Sapientia, et Amoris Ipsius sunt infinitae affectiones, et Sapientiae Ipsius sunt infinitae perceptiones, et harum correspondentiae sunt omnia et singula quae super tellure apparent; inde aves et bestiae, inde arbores et frutices, inde segetes et messes, et inde herbae et gramina: nam Deus non est extensus, sed usque in extenso ubivis; ita in universo a primis ejus ad ultima ejus; et quid omnipraesens est, tales correspondentiae affectionum Amoris et Sapientiae Ipsius in toto mundo naturali sunt; at in nostro mundo, qui vocatur mundus spiritualis, sunt similes correspondentiae apud illos, qui a Deo affectiones et perceptiones recipiunt; discrimen est, quod talia in nostro mundo secundum affectiones angelorum a Deo momento creentur; in vestro autem mundo in principio similiter creata sint, at provisum est ut per generationes, unius ab altera, perenniter renoventur, et sic creatio continuetur. [4.] Causa quod in nostro mundo sit creatio momentanea, et in vestro creatio durans per generationes, est quia atmosphaerae et terrae nostri mundi sunt spirituales, et atmosphaerae et terrae vestri mundi sunt naturales; ac naturalia creata sunt ut investiant spiritualia, sicut cutes corpora hominum et animalium, cortices et libri caudices et ramos arborum, matres et meninges cerebra, tunica nervos, et philyrae illorum fibras, et sic porro. Inde est, quod omnia illa quae in vestro mundo sunt, constantia sint, et constanter in annis redeant." His addidit, "Haec quae vidisti et audivisti, refer incolis tui mundi, quia hactenus in plenaria ignorantia fuerunt de mundo spirituali, et absque ejus notitia nemo potest scire, et ne quidem augurari, quod creatio continua sit in nostro mundo, et quod huic consimilis fuerit in vestro, dum universum a Deo creatum est." [5.] Post haec locuti sumus varia, et tandem de inferno, quod prorsus nihil ex talibus, quae in caelo, ibi videantur, sed modo opposita; quoniam affectiones amoris illorum, quae sunt cupidites mali, oppositae sunt affectionibus amoris, in quibus sunt angeli caeli. Quare apud illos in inferno, et in genere in desertis illorum, apparent aves noctis, ut vespertiliones, ululae et bubones, et quoque lupi, pardi, tigrides, mures majores et minores; tum omnis generis serpentes venenati, ut dracones et crocodili; et ubi aliquid gramineum est, ibi succrescunt sentes, urticae, spinae et cardui, et aliquae herbae toxicatae, quae per vices evanescunt; et tunc modo apparent strues lapidum, ac paludes, in quibus ranae [1]coaxant. Haec et illa sunt quoque correspondentiae; sed ut dictum est, correspondentiae affectionum amoris illorum, quae sunt cupiditates mali. Attamen talia non a Deo creantur ibi, nec creata sunt in mundo naturali, ubi similia existunt; nam omnia, quae Deus creavit et creat, fuerunt et sunt bona; ast talia super tellure exorta sunt una cum inferno, quod ex hominibus, qui per aversionem a Deo, post mortem facti sunt diaboli et satanae, exstitit. Sed quia haec dira inceperunt laedere aures nostras, avertimus cogitationes ab illis, et recollegimus illa, quae in caelis vidimus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church