Doc. of Life (Potts) n. 48

Previous Number Next Number See English 

48. Dictum est, quod illa appareant solius fidei esse; sed cogitatio intellectus trahit suum existere ex amore voluntatis, qui est esse cogitationis in intellectu, ut supra (n. 43) dictum est: quod enim quis ex amore vult, hoc vult facere, vult cogitare, vult intelligere, et vult loqui; seu quod idem, quod quis ex voluntate amat, hoc amat facere, amat cogitare, amat intelligere, et amat loqui. Accedit, cum homo fugit malum ut peccatum, tunc ille in Domino est, ut supra ostensum, et Dominus operatur omnia: quare Dominus, ad interrogantes Ipsum quid facerent ut operarentur opera Dei, dixit, "Hoc opus Dei est, ut credatis in Ipsum quem misit Ille" (Joh. vi. 28(, 29)):

"credere in Dominum," non est modo cogitare quod Ipse sit, sed etiam est facere verba Ipsius, ut alibi docet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church