Doc. of Life (Potts) n. 49

Previous Number Next Number See English 

49. Quod qui in malis sunt, non fidem habeant, utcunque putant se habere, ostensum est apud tales in mundo spirituali: deducti sunt in societatem caelestem, unde spirituale fidei angelorum intravit in interiora fidei illorum qui eo deducti sunt; ex quo hi perceperunt, quod illis modo naturale seu externum fidei esset, et non spirituale seu internum ejus: quare ipsi confessi sunt, quod prorsus nihil fidei haberent, et quod persuaserint sibi in mundo, quod cogitare quod ita sit, ex omni causa, esset credere seu fidem habere. Sed aliter percepta est fides illorum, qui non in malo fuerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church