Heaven and Hell (Ager) n. 13

Previous Number Next Number See English 

13. [III.] QUOD DIVINUM DOMINO IN CAELO, SIT AMOR IN IPSUM ET CHARITAS ERGA PROXIMUM. Divinum a Domino procedens vocatur in caelo Divinum Verum, ex causa de qua in sequentibus. Divinum hoc verum influit in caelum a Domino ex Divino amore Ipsius. Divinus amor et inde Divinum verum, se habent comparative sicut ignis solis et lux inde in mundo, amor sicut ignis solis, et verum inde sicut lux e sole: ex cor respondentia etiam ignis significat amorem, et lux verum inde procedens. {1} Inde constare potest, quale est Divinum verum ex Divino amore Domini procedens, quod sit in sua essentia Divinum bonum conjunctum Divino vero; et quia conjunctum est, vivificat omnia caeli, sicut calor solis conjunctus luci in mundo fructificat omnia telluris, ut fit tempore veris et aestatis; aliter quando calor non conjunctus est luci, ita quando lux frigida est, tunc torpent omnia et jacent exstincta. Divinum illud bonum, quod comparatum est calori, est bonum amoris apud angelos; ac Divinum verum, quod comparatum est luci, est per quod et ex quo bonum amoris. @1 Quod "ignis" in Verbo significet amorem in utroque sensu (n. 934, 4906, 5215). Quod "ignis" sacer et caelestis significet Divinum amorem, et omnem affectionem quae illius amoris (n. 934, 6314, 6832). Quod "lux" inde significet verum procedens ex bono amoris, et "lux in caelo" Divinum verum (n. 3395[? 3195], 3485, 3636, 3643, 3993, 4302, 4413, 4415, 9548, 9684).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church