Heaven and Hell (Ager) n. 14

Previous Number Next Number See English 

14. Quod Divinum in caelo, quod facit illud, sit amor, est quia amor est conjunctio spiritualis: conjungit ille angelos Domino, et conjungit illos inter se mutuo; ac ita conjungit, ut omnes sint sicut unum in conspectu Domini. Praeterea amor est ipsum Esse vitae cuique; quare ex illo est vita angelo, et quoque est vita homini. Quod ex amore sit intimum vitale hominis, quisque scire potest qui expendit; ex praesentia enim ejus calescit, ex absentia ejus frigescit, et ex privatione ejus emoritur. {1} Sed sciendum est, quod talis vita cuique sit, qualis ei amor. @ 1 Quod amor sit ignis vitae, et quod ipsa vita actualiter inde sit (n. 4906, 5071, 6032, 6314).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church