Heaven and Hell (Ager) n. 565

Previous Number Next Number See English 

565. Quod autem amorem mundi attinet, is amor non in tali gradu est oppositus amori caelesti, quoniam non tanta mala in illo recondita sunt. Amor mundi est velle aliorum opes ad se derivare quacunque arte, ac in divitiis cor ponere, ac pati ut mundus retrahat et abducat illum ab amore spirituali, qui est amor erga proximum, ita a caelo et a Divino. Sed amor hic est multiplex. Est amor opum ut evehantur ad honores, quos solum amant; est amor honorum et dignitatum ut lucrentur opes est amor opum propter varios usus quibus delectantur in mundo: est amor opum propter solas opes; talis amor est avaris: et sic porro. Finis propter quem opes, vocatur usus; ac finis est, seu usus, a quo amor suum quale habet; nam talis est amor, qualis est finis propter quem, reliqua enim ei serviunt ut media.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church