Heaven and Hell (Ager) n. 566

Previous Number Next Number See English 

566. [LIX.] QUID IGNIS INFERNALIS, ET QUID STRIDOR DENTIUM. Quid ignis aeternus, ac stridor dentium, qui in Verbo dicuntur de illis qui in inferno sunt, vix ulli adhuc notum est; ex causa, quia de illis quae in Verbo sunt, materialiter cogitaverunt, non scientes ejus sensum spiritualem: quapropter per ignem" intellexerunt quidam ignem materialem, quidam in genere cruciatum, quidam conscientiae morsum, quidam modo ita dictum ad incutiendum terrorem pro malis: ac per stridorem dentium" intellexerunt quidam talem stridorem, quidam modo horrorem, qualis est cum talis collisio dentium auditur. Sed qui spiritualem sensum Verbi novit, is scire potest quid "ignis aeternus," et quid "stridor dentium;" nam cuivis voci, et cuivis vocum sensui in Verbo, spiritualis sensus inest, quoniam Verbum in suo sinu est spirituale, ac spirituale coram homine non potest aliter quam naturaliter exprimi, quia homo in naturali mundo est, et ex illis, quae ibi, cogitat. Quid itaque "ignis aeternus," et "stridor dentium," in quos homines mali quoad suos spiritus post mortem veniunt, seu quos eorum spiritus, qui tunc in spirituali mundo sunt, patiuntur, in nunc sequentibus dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church