Conjugial Love (Rogers) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. IX. Quod Verbum sit Medium conjunctionis, quia illud est a Domino, et sic Dominus. Quod Verbum sit Medium conjunctionis Domini cum homine, et hominis cum Domino, est quia illud in sua essentia est Divinum Verum unitum Divino Bono, ac Divinum Bonum unitum Divino Vero; quod haec unitio sit in omnibus et singulis Verbi in Sensu coelesti et spirituali ejus, videatur Apocalypsis Revelata, n. 373. 483. 689. 881; ex quo sequitur, quod Verbum sit perfectum Conjugium boni et veri; et quia illud est a Domino, et quod est ab Ipso, etiam est Ipse, consequitur, quod dum homo legit Verbum, et desumit ex illo vera, Dominus adjungat bonum; homo enim non videt bona afficientia, quia ex intellectu legit illud, ac intellectus non haurit inde nisi sua, quae sunt vera; quod his adjungatur bonum a Domino, sentit intellectus ex jucundo, quod influit, dum illustratur; sed hoc non fit aliis interius, quam qui legunt illud fine sapiendi, et finis sapiendi est illis, qui addiscere volunt genuina vera ibi, et per haec formare Ecclesiam apud se: illi autem qui id legunt solum propter gloriam eruditionis,{1} tum qui ex opinione quod solum lectio, vel auditus ejus, inspirent fidem, et conducant saluti, non recipiunt aliquod bonum a Domino, quia his est finis se salvandi ex solis vocibus ibi, quibus non aliquid ex vero inest; et illis est finis eminendi ex eruditione, cum quo non conjungitur aliquod bonum spirituale, sed jucundum naturale, quod est ex gloria Mundi. Quoniam Verbum est Medium conjunctionis, ideo vocatur illud Foedus, Vetus et Novum, et Foedus significat conjunctionem. @1. Prima editio: eruditionis;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church