Conjugial Love (Rogers) n. 129

Previous Number Next Number See English 

129. X: Quod Ecclesia sit a Domino, et apud illos qui adeunt Ipsum, et vivunt secundum praecepta Ipsius. Hodie non negatur, quin Ecclesia sit Domini, et quia est Domini, quod sit a Domino: quod sit apud illos, qui adeunt Ipsum, est quia Ecclesia Ipsius in Christiano Orbe{1} est ex Verbo, ac Verbum est ab Ipso, ac ita ab Ipso ut sit Ipse; est ibi Divinum Verum unitum Divino Bono, et hoc etiam est Dominus; non aliud intelligitur per Verbum, quod fuit apud Deum, et quod fuit Deus, ex quo est Vita et Lux hominibus, et quod Caro factum est, Joh: I:1. ad 14: et porro, quod sit apud illos, qui adeunt Ipsum, est quia est apud illos qui credunt in Ipsum; et credere quod sit Deus Salvator et Redemptor, Jehovah Justitia, Ostium per quod ingrediendum est in Ovile, hoc est, in Ecclesiam, Via, Veritas et Vita, quod nemo veniat ad Patrem nisi per Ipsum, quod Pater et Ipse unum sint, praeter plura, quae Ipse docet; haec, inquam, credere nemo potest nisi ab Ipso; quod non possit nisi adeatur, est quia est Deus Coeli et Terrae, ut quoque docet; quis alius adeundus est, et quis alius potest adiri. Quod sit apud illos, qui vivunt secundum praecepta Ipsius, est quia cum aliis non est conjunctio, dicit enim, qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me, et Ego amabo{2} illum, et mansionem apud illum faciam; qui vero non amat Me, praecepta mea non servat, Joh: XIV:21. ad 24; amor est conjunctio, et conjunctio cum Domino est Ecclesia. @1. Prima editio: Orbe,$ @2. Prima editio: amabo,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church