Conjugial Love (Rogers) n. 232

Previous Number Next Number See English 

232. Secundum Memorabile: Post aliquod tempus audivi iterum ex Infera terra, voces quas prius; O quam Eruditi; et O quam Sapientes; et circumspexi, quinam Angeli tunc adessent; et ecce erant illi, qui in Coelo immediate supra illos, qui clamabant,{1} O quam Eruditi, erant; et loquutus cum illis de Clamore, et dixerunt, quod Eruditi illi essent, qui solum ratiocinantur, num sit, vel non sit, et raro cogitant quod ita sit; "quare sunt sicut venti qui flant et transeunt, ac sicut cortices circum arbores qui absque medulla sunt, aut sicut crustae circum amygdalas absque nucleo, aut sicut superficies circum fructus absque carne; nam mentes illorum sunt absque interiori judicio, et modo unitae cum sensibus corporis; quare si non ipsi sensus judicant, nihil possunt concludere; verbo, sunt mere sensuales, et a nobis vocantur Ratiocinatores; vocantur Ratiocinatores, quia nusquam concludunt aliquid, sed assumunt quicquid audiunt, ac disputant num sit, jugiter contradicendo; nihil plus amant quam aggredi ipsas veritates, et sic illas discerpere mittendo in lites; hi sunt, qui credunt se prae omnibus in Mundo Eruditos." [2] His auditis, rogavi Angelos, ut deducerent me ad illos; et deduxerunt me ad Cavum, a quo gradus ad Inferiorem terram tendebant; et descendimus, et sequuti sumus Clamorem, O quam Eruditi; et ecce erant aliquot centeni stantes in uno loco, pulsantes humum pedibus: hoc primum miratus quaesivi, "cur stant ita, et plantis pulsant humum," et dixi, "sic possunt pedibus excavare solum;" ad hoc subriserunt Angeli, et dixerunt, "apparent quod ita stent, quia nihil cogitant de aliqua re, quod ita sit, sed solum num sit, ac litigant; et cum cogitatio non ultra progreditur, apparent modo calcare et terere unam glebam, et non progredi:" at tunc accessi ad congregationem, et ecce apparebant mihi homines facie non indecora, et in vestibus ornatis; sed dixerunt Angeli, "apparent tales in propria luce, at si lux e Coelo influit, mutantur facies, et quoque vestes;" et factum est ita, et tunc apparebant faciebus furvis, induti saccis nigris; sed luce hac subtracta, visi sunt ut prius: mox loquutus sum cum aliquibus ex illis, et dixi, "audivi clamorem turbae circum vos, O quam Eruditi, quare liceat de rebus, quae summae Eruditionis sunt, vobiscum ventilare aliquem sermonem;" [3] et responderunt, "dic quicquid lubet, et satisfaciemus;" et quaesivi, "qualis erit Religio, per quam salvatur homo;" et dixerunt, "dispescemus hanc interrogationem in plures, et antequam has conclusimus, non possumus responsum dare; ac Ventilatio 1ma erit, Num Religio sit aliquid. 2da. Num Salvatio sit vel non. 3tia. Num una Religio plus efficiat quam altera. 4ta. Num Coelum et Infernum sint. 5ta. Num vita aeterna post mortem sit; praeter plura:" et quaesivi de Primo, num Religio sit aliquid; ac coeperunt ventilare hoc copia argumentorum, num sit Religio, et quae vocatur ita, num sit aliquid; et petii, ut referrent hoc ad Congregationem, ac retulerunt; et commune responsum fuit, quod Propositio illa egeat tam multa inquisitione, ut non possit finiri intra vesperam; quaesivi, "num a vobis possit finiri intra annum;" et unus dixit, quod non possit intra centum annos; et dixi, "interea estis absque Religione;" et respondit, "annon demonstrabitur primum, num Religio sit, et quae ita vocatur, num sit aliquid; si est, erit etiam pro sapientibus; si non est, erit solum pro vulgo; notum est, quod Religio dicatur Vinculum, sed quaeritur pro quibus; si modo pro vulgo, in se non est aliquid; si etiam pro Sapientibus, est." [4] His auditis dixi illis, "nihil minus quam Eruditi estis, quia non potestis aliud cogitare, quam num sit, et hoc versare in utramque partem; quis potest Eruditus fieri, nisi aliquid pro certo sciat, et progrediatur in illud, sicut homo progreditur e vestigio in vestigium, et sic successive in sapientiam; alioquin veritates ne quidem tangitis ungue, sed plus et plus e conspectu removetis illas; numne ratiocinari solum num sit, est ratiocinari ex pileo, qui nusquam imponitur, aut ex calceo qui non induitur; quid inde profluit, nisi quod non sciatis, num detur aliquid, imo num{2} detur salvatio, num vita aeterna post mortem, num una religio plus efficiat quam altera, num Coelum et Infernum sint; de his non cogitare aliquid potestis, quamdiu haeretis in primo passu, et pulsatis arenam ibi, et non ferendo fertis pedem ultra pedem, et progredimini; cavete vobis, ne mentes vestrae, dum ita foris extra judicium stant, intus indurescant, et fiant statuae salis, et vos amici uxoris Lothi." [5] His dictis abivi, et illi ex indignatione conjecerunt lapides post me; et tunc mihi visi sunt sicut sculptilia ex saxo, quibus nihil rationis humanae inest. Et quaesivi Angelos de sorte illorum, et dixerunt: "sors illorum est, quod demittantur in profundum, et ibi in desertum, et adigantur ad portandum sarcinas; et tunc quia non possunt aliquid proferre ex ratione, garriunt et loquuntur vana, et ibi e longinquo apparent sicut asini portantes onera." @1. Prima editio: clamabantur$ @2. Prima editio: nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church