Conjugial Love (Rogers) n. 233

Previous Number Next Number See English 

233. Tertium Memorabile: Post haec dixit unus ex Angelis, "sequere me ad locum, ubi vociferantur, O quam Sapientes," et dixit, "videbis portenta hominum; videbis facies et corpora, quae sunt hominis, et tamen non sunt homines;" et dixi, "suntne tunc bestiae;" respondit, "non sunt bestiae, sed bestiae homines; sunt enim qui prorsus non videre possunt, num verum sit verum, vel non, et tamen possunt facere ut sit verum, quicquid volunt; tales apud nos vocantur Confirmatores:" et sequuti sumus vociferationem, et venimus ad locum: et ecce Caetus virorum, et circum Caetum turba, et in turba aliqui ex nobili stemmate, qui dum audiverunt, quod confirmarent omnia quae dicebant, et sibi tam manifesto consensu faverent, se converterunt, et dixerunt, O quam Sapientes. [2] Sed dixit mihi Angelus, "ne adeamus illos, sed evocemus e Caetu unum;" et evocavimus, et cum illo secessimus, et loquuti sumus varia; et ille confirmabat singula, usque ut prorsus apparerent sicut vera: et quaesivimus illum, num etiam possit confirmare contraria; dixit, quod tam bene sicut priora; dixit tunc aperte, et ex corde, "quid verum; num datur{1} aliquod verum in rerum natura aliud, quam quod homo facit verum; dic mihi quicquid placet, et faciam id ut sit verum;" et dixi, "fac hoc verum, quod Fides sit omne Ecclesiae;" et fecit hoc ita dextre et solerter, ut Eruditi circumstantes admirati sint, et adplauserint: postea petii ut faceret verum, quod Charitas sit omne Ecclesiae, ac fecit; et postea, quod Charitas sit nihil Ecclesiae; ac investivit utrumque, et ornavit apparentiis, ut adstantes inspicerent se mutuo, et dicerent, "estne hic Sapiens:" at dixi, "nonne scis, quod bene vivere sit charitas, et quod bene credere sit fides; numne qui bene vivit, etiam bene credit; et sic quod fides sit charitatis, et charitas fidei; videsne quod hoc verum sit;" respondit, "faciam id verum, et videbo;" ac fecit, et dixit, "nunc video;" at mox fecit contrarium ejus, ut esset verum, et tunc dixit, "video etiam quod hoc verum sit:" ad haec subrisimus, et diximus, "suntne contraria; quomodo potes duo contraria videre{2} ut vera;" ad haec indignatus respondit, "erratis; est utrumque verum, quoniam non aliud est verum, quam quod homo facit verum." [3] Stabat prope aliquis, qui in Mundo fuerat Legatus primi gradus; ille hoc miratus est, et dixit,{3} "agnosco quod aliquid simile in Mundo sit, sed usque tu insanis; fac si potes ut sit Verum, quod Lux sit Caligo, et Caligo Lux;" et respondit, "hoc faciam facile; quid Lux et Caligo nisi Status oculi; nonne mutatur Lux in umbram dum Oculus ex aprico venit; ut et dum intense intuetur Solem; quis non scit, quod status oculi tunc mutetur, et quod Lux inde appareat ut umbra, ac vicissim dum status oculi redit, quod umbra appareat ut lux: nonne Noctua videt caliginem noctis ut lucem diei, ac lucem diei ut caliginem noctis, tum ipsum Solem ut globum opacum et furvum; si quis homo haberet oculos sicut noctua, quid vocaret Lucem et quid Caliginem; quid tunc Lux nisi Status oculi, et si est status oculi, numne Lux est Caligo, et Caligo Lux, quare unum est verum, et alterum est verum." [4] Postea Legatus rogavit, ut faceret hoc ut sit verum, quod Corvus sit albus et non niger, et respondit, "etiam hoc faciam facile," et dixit,{4} "sume acum seu novaculam, et aperi plumas seu pennas corvi; nonne intus albae sunt; tum remove pennas et plumas, et specta corvum a cute; nonne est albus; quid nigrum quod circum est nisi umbra, e qua non judicandum est de colore Corvi; quod nigrum sit modo umbra, consule gnaros scientiae optices, et dicent; aut mole nigrum lapidem aut vitrum in, tenuem pulverem, et videbis quod pulvis sit albus;" sed respondit Legatus, "apparetne Corvus niger coram visu;" at Confirmator ille respondit, "vis tu, qui es homo, cogitare aliquid ex apparentia; potes quidem loqui ex apparentia, quod Corvus sit niger, sed non potes id cogitare; ut pro exemplo, potes loqui ex apparentia, quod Sol oriatur, progrediatur, et occidat, sed quia es homo, non potes cogitare id, quia Sol stat immotus, et tellus progreditur; simile est cum Corvo; apparentia est apparentia; dic quicquid vis, Corvus est totus quantus albus; albescit etiam cum senescit; hoc vidi." [5] Deinde rogavimus illum, ut diceret ex corde, num joculetur, vel num credat, quod non sit aliquod verum nisi quod homo facit verum, et respondit, "juro quod credam." Postea Legatus quaesivit, num posset facere verum quod ipse insaniret, et dixit, "possum sed non volo; quis non insanit." Post haec universalis ille Confirmator missus est ad Angelos, qui explorarent illum qualis est; et hi post explorationem dixerunt, quod ille ne quidem granum intellectus possideat, quia omne id quod supra rationale est, apud illum occlusum est, et solum id quod infra rationale est, apertum est; "supra rationale est Lux coelestis, ac infra rationale est Lux naturalis, et haec Lux talis est, ut confirmare possit quicquid lubet; at si non Lux coelestis influit in lucem naturalem, homo non videt, num aliquod verum sit verum, et inde nec quod aliquod falsum sit falsum; et haec et illa videre, est ex Luce coelesti in luce naturali, et Lux coelestis est a Deo Coeli, qui est Dominus; quare universalis ille Confirmator{5} non est homo nec bestia, sed est bestia homo." [6] Quaesivi Angelum de sorte talium, et num possint una esse cum vivis, quia vita homini est ex Luce Coelesti, et ex hac est Intellectus ejus; et dixit, quod tales, cum soli sunt, non possint aliquid cogitare, et inde loqui, sed quod stent sicut machinae muti, et sicut in alto sopore; at quod expergiscantur, ut primum auribus captant aliquid; et addidit, quod illi fiant tales, qui intime mali sunt; "in hos non potest Lux coelestis a superiori influere, sed modo aliquod spirituale per Mundum, unde illis facultas confirmandi est." [7] His dictis, audivi vocem ex Angelis, qui exploraverunt illum, ad me, dicentem,{6} "fac ex auditis illis universale Conclusum," et feci hoc: "Quod posse confirmare quicquid lubet, non sit intelligentis, sed quod posse videre, quod verum sit verum, et quod falsum sit falsum, et id confirmare, sit intelligentis." Post haec spectavi ad Caetum, ubi stabant Confirmatores, et turba circum illos clamabat, O quam{7} sapientes; et ecce Nubes fusca obvelavit illos, et in nube volabant ululae et vespertiliones; et dicebatur mihi, "ululae et vespertiliones in nube fusca volantes, sunt correspondentiae, et inde apparentiae cogitationum illorum; quoniam confirmationes falsitatum usque ut appareant sicut veritates, repraesentantur in hoc Mundo sub formis avium noctis, quorum oculos fatua lux intus illuminat, ex qua vident objecta in tenebris, sicut in luce: talis Lux fatua spiritualis est illis, qui confirmant falsa, usque dum videntur sicut vera, ac postea dicuntur et creduntur vera: sunt omnes illi in visione posteriore, et non in aliquo visu priori." @1. Prima editio: detur (sed cf. VCR 334:2)$ @2. Prima editio: videri$ @3. Prima editio: dixit;$ @4. Prima editio: dixit;$ @5. Prima editio: Confirmator,$ @6. Prima editio: dicens,$ @7. Prima editio: o quam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church