Arcana Coelestia (Potts) n. 10123

Previous Number Next Number See English 

10123. `Et mundabis a peccato super altari': quod significet purificationem a malis in caelo et in Ecclesia, constat ex significatione `mundare' quod sit purificare, ex significatione `peccati' quod sit malum, nam omne malum ab homine vocatur peccatum, et ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum Domini quoad Divinum Bonum et Ipsius cultus {1}, de qua n. 9714, 9964, hic quoad Divinum Bonum in caelo et in Ecclesia; quia continuatur adhuc de influxu, praesentia, et receptione Domini (d)ibi, inde est quod etiam per `altare' significetur caelum et Ecclesia quoad receptionem Divini Boni a Domino ibi; est enim Divinum Domini quod facit caelum et Ecclesiam, quoniam Dominus habitat ibi in Suo et non in proprio hominis; inde (d)quoque est quod per `altare'{2} etiam significetur ipse homo in quo est caelum, seu in quo est Ecclesia, ita in quo est Dominus, et abstracte a persona `altare' est ipsum Bonum quod a Domino apud angelos caeli (o)et apud homines Ecclesiae; [2] in his sensibus dicitur `altare' apud Johannem, Datus est mihi calamus similis baculo, et adstitit angelus, dixit mihi, Metire templum Dei et altare, et adorantes in eo, Apoc. xi 1;

ibi `templum Dei et altare' sunt {3} caelum et Ecclesia, `templum' est Ecclesia spiritualis, et `altare' est Ecclesia caelestis; `metiri' est cognoscere quantum et quale veri et boni {4}, (o)quapropter modo dicitur metire templum et altare, sed etiam `adorantes in eo'; quod `templum' sit Ecclesia spiritualis, videatur n. 3720, et quod `metiri' sit cognoscere statum rei quoad verum et bonum, n. 9603: apud eundem, Audivi alium angelum ex altari, dicentem, Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia Tua, Apoc. xvi 7;

`ex altari' est ex caelo intimo, ubi caeleste bonum regnat; caeleste bonum est bonum amoris in Dominum: apud Jeremiam, Deseruit Dominus altare Sunt, abominatus est sanctuarium Suum, Threni ii 7;

`deserere altare et sanctuarium' est omne Ecclesiae, `altare' omne Ecclesiae quoad bonum, et `sanctuarium' (o)omne Ecclesiae quoad verum. @1 Before quoad$ @2 After etiam$ @3 est$ @4 i ibi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church