Arcana Coelestia (Potts) n. 10124

Previous Number Next Number See English 

10124. `In propitiando te super illo': quod significet sic facultatem recipiendi bonum a Domino, constat ex significatione `propitiare super altari' quod sit post remotionem malorum et inde falsorum, implantatio boni a Domino ac receptio illius ab homine Ecclesiae (c)et ab angelo caeli, de qua n. 9506, nam per `altare,' ut nunc supra n. 10,123 ostensum (o)est, significatur caelum et Ecclesia quoad receptionem boni a Domino. Quia {1} per `altare' significatur caelum et Ecclesia, ubi regnat caeleste bonum, quod est bonum amoris (o)a Domino in Dominum, paucis dicetur quomodo se habet cum receptione boni in regno caelesti: quod caelum in duo regna distinctum sit, quorum unum vocatur regnum caeleste et alterum regnum spirituale, saepius prius dictum est; in utroque regno implantatur bonum per verum, sed apud illos qui in regno spirituali sunt, implantatur bonum per verum in parte intellectuali, at apud illos qui in regno caelesti sunt, implantatur bonum per verum in parte voluntaria; implantatio boni per verum apud illos qui in regno spirituali sunt fit alio modo quam apud eos qui in regno caelesti sunt; apud illos qui in regno spirituali sunt, implantatur verum in externo seu naturali homine, et ibi primum fit scientia, et quantum homo afficitur illo et vivitur secundum illud, evocatur in intellectuale et {2} fit fides et simul charitas erga proximum; charitas haec constituit novum ejus voluntarium et fides novum intellectuale, utrumque conscientiam; [2] at apud eos qui in regno caelesti sunt, verum non fit scientia, nec fides, nec conscientia, sed fit receptio in bono amoris, et quantum {3} vivitur secundum illud, fit perceptio quae crescit et perficitur apud illos secundum amorem; hoc fit indies illis nescientibus paene sicut apud infantes; quod fiat illis nescientibus, est quia non haeret ut scientia {4} in memoria nec moratur ut intellectuale in cogitatione, sed transit extemplo in voluntarium ac fit vitae; quapropter hi non vident verum sed percipiunt illud; et tantum et taliter percipiunt, quantum et qualiter in bono amoris Domino in Dominum sunt; inde horum multa est differentia; et quia percipiunt verum ex bono, ideo nusquam confirmant illud per rationes, sed cum res est de veris, modo dicunt vel, Ita, (o)ita, vel, Non, (o)non; hi sunt qui intelliguntur a Domino apud Matthaeum, Esto sermo vester, Ita, ita, Non, non; quod ultra haec est, ex malo est, v (x)37;

[3] nam ratiocinari de veris num ita sit, non ex bono est, quoniam tunc non percipitur verum sed modo creditur {5} ex auctoritate, et inde confirmatione a semet; {6} quod creditur ex auctoritate, hoc aliorum in se est et non suum, et quod (t)solum creditur inde {7} ex confirmationem hoc apparet post confirmationem ut verum, tametsi foret falsum; ut manifeste constare potest a fide cujusvis {8} religiosi, et (o)ex ejus varietate in universo terrarum orbe; inde patet quae et qualis differentia est inter illos qui in regno caelesti Domini sunt, et inter illos qui in regno spirituali Ipsius sunt; causa differentiae est quia illi {9} vertunt vera Ecclesiae statim in bona per vitam, hi {10} autem manent in veris, et fidem praeferunt vitae. Qui vertunt vera Ecclesiae statim in bona per vitam, ita qui e regno caelesti sunt, describuntur a Domino apud Marcum iv 26-29, ac alibi pluries. De differentIa regni caelestis et regni spiritualis, videantur citata n. 9277. @1 hic$ @2 ibi$ @3 ex illo$ @4 scientificum$ @5 i quod ita sit$ @6 et$ @7 After confirmatione$ @8 non$ @9 sui$ @10 illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church