Arcana Coelestia (Potts) n. 4728

Previous Number Next Number See English 

4728. `Et mittamus eum in unam fovearum': quod significet inter falsa, constat a significatione `fovearum' quod sint falsa; quod `foveae' sint falsa, est quia homines qui in principiis falsi fuerunt, post mortem sub inferiore terra aliquantum temporis teneantur, usque dum falsa ab illis amota fuerint et quasi ad latera rejecta; loca ibi vocantur `foveae'; qui illuc veniunt, sunt qui erunt {1} in vastatione, de qua n. 1106-1113, 2699, 2711, 2714 {2}; inde est quod per `foveas' in sensu abstracto significentur falsa; inferior terra est proxime sub pedibus ac regio circumcirca ad exiguam distantiam; ibi sunt plerique post mortem antequam elevantur in caelum; de hac {3} terra etiam passim memoratur in Verbo; sub illa sunt loca vastationis quae foveae vocantur; infra illa loca et circumcirca ad multam extensionem sunt inferna; [2] inde aliquantum patet quid infernum, quid inferior terra, et quid fovea, ubi memorantur in Verbo; ut apud Esaiam, Ad infernum demissus es, ad latera foveae;... projectus es e sepulcro tuo sicut surculus abominabilis; vestimentum occisorum, confossi gladio, qui descendunt ad lapides foveae, xiv 15, 19;

ibi de rege Babelis, per quem repraesentatur profanatio veri; `rex' enim est verum, n. 1672, 2025, 2069, 3009, 4581, et `Babel' profanatio, n. 1182, 1326; `infernum' est ubi sunt damnati;

damnatio illorum comparatur `surculo abominabili', (c)ac `vestimento occisorum et confossorum gladio descendentium ad lapides foveae'; `vestimentum occisorum' est verum profanatum, `confossi gladio' sunt apud quos verum exstinctum est, `fovea' est falsum quod vastandum, `lapides' sunt termini {4}, inde etiam vocantur `latera', nam circumcirca foveas sunt inferna; quod `vestimentum' sit verum, n. 2576, {5} `vestimentum occisorum' (o)est verum profanatum, `sanguis' enim quo tinctum, est profanum, n. 1003; `confossi gladio' sunt apud quos verum exstinctum est, n. 4503; ex his etiam patet quod absque sensu interno nullatenus sciri possit quid haec sunt: [3] apud Ezechielem, Cum fecero descendere te cum descendentibus foveam ad populum saeculi, et habitare fecero te in terra inferiorum;

in desolationibus a saeculo cum descendentibus foveam ut non habites; tunc dabo decus in terra viventium, xxvi 20;

`descendentes foveam' pro illis qui mittuntur in vastationem; `non habitare cum illis qui descendunt {6} foveam' pro liberari a falsis: apud eundem, Ut non efferant se ob altitudinem suam omnes arbores aquarum, nec mittant ramum suum ad-inter implexa, nec stent super illis ob altitudinem suam omnes bibentes aquas; omnes tradentur morti ad terram inferiorem in medio filiorum hominis, ad descendentes foveam.... A sono ruinae ejus contremiscere faciam gentes, cum descendere fecero illum in infernum cum descendentibus foveam; et consolabuntur se in terra inferiore omnes arbores Edenis, selectio et praecipuum Libani, omnes bibentes aquas, xxxi 14, 16;

ibi de Aegypto per quam significatur scientia quae ex se in mysteria fidei intrat, hoc est, illi qui ita faciunt, n. 1164, 1165, 1186; ex supra dictis liquet quid per infernum, per foveam, et per terram inferiorem quae ibi apud Prophetam memorantur, significatur, nec aliunde quam ex sensu interno patet quid per arbores aquarum, per arbores Edenis, per ramum missum ad-inter implexa, per electionem {7} et praecipuum Libani, et per bibentes aquas: [5] apud eundem, Fili hominis, plange super multitudine Aegypti, et descendere fac illam ipsam et filias gentium magnificarum ad terram inferiorum cum, descendentibus foveam.... Ibi Asshur,... cui data sunt sepulcra in lateribus foveae,... omnes confossi gladio, xxxii 18: [22,] 23;

haec quid sint, ab illis quae supra explicata sunt, constare potest: apud Davidem, Jehovah, ascendere fecisti ex inferno animam meam, vivificasti me ex descendentibus foveam, Ps. xxx 4 [A. V. 3]:

apud eundem, Reputatus sum cum descendentibus foveam; factus {8} sum sicut vir non robur;... posuisti me in fovea inferiorum, in tenebris, in profunditatibus, Ps. lxxxviii 5, 7 [A. V. 4, 6]:

apud Jonam, Ad excisiones montium descenderam, terrae vectes super me in aeternum, nihilominus ascendere fecisti e fovea vitam, ii 7 [A.V. 6];

ibi de tentationibus Domini, et liberatione ab illis; `excisiones montium' sunt ubi damnatissimi, nimbi enim caliginosi, (o)qui circum illos apparent, sunt {9} montes. [6] Quod `fovea' sit vastatio falsi, et in sensu abstracto falsum, porro constat apud Esaiam, Colligentur collectione vinctus ad foveam, et claudentur {10} in claustro, post tamen multitudinem dierum visitabuntur, xxiv 22:

apud eundem, Ubi ira angustatoris? Festinabit educens ad aperiendum, et non morietur ad foveam, nec deficiet panis, li [13], 14:

apud Ezechielem, Ecce ego adducens super te alienos, violentos gentium, qui evaginabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et profanabunt splendorem tuum, in foveam demittent te, et morieris mortibus confossorum in corde marium, xxviii 7, 8 ibi de principe Tyri, per quem significantur qui in principiis falsi (o)sunt: [7] apud Zachariam, Exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi justus,... miser et equitans super asino, et super pullo filio asinarum:... per sanguinem foederis emittam vinctos tuos e fovea in qua nulla aqua, ix [9,] 11;

`fovea in qua nulla aqua' pro falso in quo nihil verum, ut quoque in sequentibus dicitur `quod miserint Josephum in foveam, et fovea vacua nulla in illa aqua,' vers. 24: apud Davidem, Ad Te Jehovah clamo, petra mea, ne sileas a me, ne forte sileas a me, et similis videar descendentibus in foveam, Ps. xxviii 1:

apud eundem, Jehovah fecit ascendere e fovea VASTATIONIS, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos, Ps. xl 3 [A. V. 2]:

[8] apud eundem, Ne obruat me fluctus aquarum, nec absorbeat me profunditas {11}, nec claudat super me fovea os suum, Ps. lxix 16 [A.V. 15]:

apud eundem, Misit verbum Suum, et sanavit eos, et eripuit eos ex foveis eorum, Ps. cvii 20;

`ex foveis' pro ex falsis: apud eundem, Festina, responde mihi Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne abscondas facies Tuas a me, ut similis fiam descendentibus in foveam, Ps. cxliii 7. Quia `fovea' significat falsum, et `caeci' illos qui in falsis sunt, n. 2383, (o)ideo Dominus dicit, Sinite eos, duces caeci sunt caecorum, caecus enim caecum si duxerit, ambo in foveam cadent, Matth. xv 13, 14;

Luc. vi 39. Simile quod per Josephum, etiam repraesentatum est per Jeremiam prophetam, de qua re {12} ipse ita, Sumpserunt Jeremiam, et projecerunt illum in {13} foveam quae in atrio custodiae, et dimiserunt Jeremiam per funes in foveam ubi nulla aqua, xxxviii 6;

hoc est, rejecerunt Divina Vera inter falsa in quibus nihil veri. @1 dicuntur esse$ @2 So A and I, but 2711 is clearly incorrect. T suggests 2712, but 2701 and 2704 seem more likely. See Index subjects Regeneratio and Vastatio.$ @3 haec$ @4 i ejus$ @5 i inde$ @6 i in$ @7 Cf. 4715$ @8 reputatus I$ @9 sicut$ @10 claudent AI$ @11 I has nec absorbeat me profunditates, A the same though absorbeat might be absorbent. Sch as above and as Heb. Possibly confused with Heb for `depths' which occurs in preceding verse.$ @12 quo$ @13 ad$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church