Arcana Coelestia (Potts) n. 4729

Previous Number Next Number See English 

4729. `Et dicamus, Fera mala comedit eum': quod significet mendacium ex vita cupiditatum, constat e significatione `ferae' quod sit affectio et cupiditas, de qua n. 45, 46; `fera' enim in genuino sensu est vivum, n. 774, 841, 908, inde per `feram malam' hic significatur vita cupiditatum; quod sit mendacium, patet; hoc refert se ad antecedentia, nempe quod Divinum illud verum rejecerint inter falsa; fuerit mendacium ex vita cupiditatum; sunt enim tres origines falsi, una ex doctrina Ecclesiae, altera ex fallacia sensuum, tertia ex vita cupiditatum; quod ex doctrina (o)Ecclesiae, hoc solum intellectualem partem hominis captat, nam persuadetur ab infantia quod ita sit, et confirmantia dein corroborant illud; quod autem ex fallacia sensuum, hoc non ita intellectualem partem afficit, est enim illis qui in falso sunt ex fallacia sensuum, parum intuitionis ex intellectu, ex inferioribus enim et sensualibus cogitant; at falsum ex vita cupiditatum scaturit ex ipsa voluntate, seu quod idem, ex corde, nam quod vult ex corde homo, hoc cupit, id falsum pessimum est quia inhaeret et non eradicatur nisi per novam vitam a Domino: [2] sunt, ut notum (o)est, binae facultates interiores hominis, nempe intellectus et voluntas; quod intellectus haurit et imbuit, hoc non ideo transit in voluntatem, at quod voluntas, hoc transit in intellectum, nam quod vult homo, hoc cogitat, quapropter cum vult malum ex cupiditate, tunc cogitat id et confirmat; confirmantia mali per cogitationem sunt quae vocantur falsa ex vita cupiditatum; {1} haec falsa apparent illi sicut vera et cum confirmaverat apud se illa falsa, tunc apparent ei vera sicut falsa, nam tunc praecluserat influxum luci per caelum a Domino; at vero si non confirmaverat apud se illa falsa, tunc obstant vera quae prius (t)ejus intellectus imbuerat, et non permittunt ut confirmentur. @1 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church