Arcana Coelestia (Potts) n. 5055

Previous Number Next Number See English 

5055. Sed quaenam et quales illae societates sunt quae ad singula organa generationis pertinent, non scire datum est, sunt enim interiores quam ut ab aliquo qui in inferiore sphaera est, comprehendi possint; referunt etiam usus illorum organorum qui absconditi sunt et quoque remoti a scientia, ex causa etiam quae est Providentiae, ne talia quae in se caelestissima sunt, laedantur per cogitationes spurcas, quae sunt lasciviae, scortationis et adulterii, quae cogitationes excitantur apud perplurimos modo cum organa illa nominantur: quapropter licet aliqua remotiora quae visa sunt, referre.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church