Arcana Coelestia (Potts) n. 5056

Previous Number Next Number See English 

5056. Quidam spiritus ex alia tellure apud me fuit; de spiritibus ex aliis telluribus, alibi {1}, ex Divina Domini Misericordia, dicetur; is sollicite petiit ut intercederem pro eo ut venire posset in caelum; dicebat quod non sciat quod malum egerit, solum quod increpaverit incolas illius telluris, sunt enim {2} increpatores et castigatores eorum qui non rite vivunt, de quibus etiam quando de incolis aliarum tellurum, memorabitur; adjecit quod postquam increpavit, illos instruxerit; loquebatur tunc quasi bifide; is etiam potuit miserationem movere; sed non aliud (t)potui ei respondere quam quod nihil opis ferre possim, et quod id unice Domini sit, et si dignus quod posset sperare; sed tunc remissus est inter spiritus probos qui ex sua {3} tellure; at hi dicebant quod non posset esse in eorum consortio, quia non talis; at quia usque ex intenso desiderio flagitabat ut intromitteretur in caelum, missus est in societatem proborum spirituum hujus telluris; verum etiam hi dicebant quod cum illis non esse posset; erat etiam nigri coloris in luce caeli, sed dixit ipse quod non esset {4} nigri sed murrhini coloris. [2] Mihi dictum quod (t)tales sint principio qui dein recipiuntur inter illos qui constituunt provinciam `vesicularum seminalium'; in vesiculis enim illis colliguntur semen cum sero conveniente, cum quo combinatur, et per combinationem aptum redditur ut postquam emissum est, in cervice uteri resolvatur, et sic conceptioni inserviat, estque in tali substantia conatus et quasi desiderium praestandi usum, ita exuendi serum quo investitur; simile quid etiam apparuit apud illum spiritum; venit adhuc ad me, sed in vestitu vili, et dicebat quod arderet venire in caelum, et quod nunc apperciperet se talem esse; dicere ei dabatur quod forte id indicium sit quod brevi recipiatur; dicebatur tunc ei {5} ab angelis ut rejiciat vestem; is ex desiderio tam cito illam rejecit ut vix aliquid citius; per quod repraesentabatur qualia illorum desideria sunt qui in provincia cui vesiculae seminales correspondent.

@1 See transactions at end of Exodus chapters.$ @2 ibi$ @3 illa$ @4 esset after coloris$ @5 eis AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church