Arcana Coelestia (Potts) n. 5182

Previous Number Next Number See English 

5182. Sunt gyri in quos spiritus recentes inaugurari debent, ob causam ut interesse queant aliorum consortiis, et cum illis simul et loqui et cogitare, omnium concordia et unanimitas erit in altera vita ut unum sint, sicut omnia et singula in homine, quae tametsi varia sunt ubivis, usque tamen per unanimum faciunt unum, similiter in Maximo Homine, ob illum finem concordabit unius cogitatio et loquela cum aliorum; fundamentale {1} est ut cogitatio et loquela {2}in se apud unumquemvis in societate concordet, alioquin appercipitur discors sicut molestus stridor, qui mentes aliorum ferit; omne etiam discors est disuniens, et est impurum, quod rejiciendum; hoc impurum ex discordia repraesentatur per impurum apud sanguinem et in sanguine, a quo defecandus; defecatio illa fit per vexationes, quae non aliud sunt quam tentationes varii generis, et postea per introductiones in gyros; prima introductio in gyros, est {3} ut accommodari possint simul; altera est ut cogitatio et loquela concordent; tertia est ut conveniant mutuo inter se quoad cogitationes et quoad affectiones; quarta est ut conveniant in veris et bonis. @1 i itaque$ @2 After societate$ @3 i solum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church