Arcana Coelestia (Potts) n. 5183

Previous Number Next Number See English 

5183. Datum est appercipere gyros illorum qui ad provinciam hepatis pertinent, et hoc per tempus horarium; gyri erant lenes, circumfluendo varie secundum illius visceris {1} operationem, afficiebant me multa delectatione; operatio eorum est diversa, sed est communiter orbicularis; quod operatio eorum sit diversa, {2} repraesentatur quoque in functionibus hepatis, quod diversae sint, hepar enim adducit sanguinem et illum separat; meliorem infundit venis, mediae sortis amandat in ductum hepaticum, et vilem relinquit vesicae fellis; ita in adultis; sed in embryonibus recipit hepar sanguinem ab utero matris ac purificat; puriorem insinuat venis ut per viam {3}breviorem influat in cor, agit tunc custodias ante cor. @1 operationes$ @2 est causa quia functiones ejus tales sunt, nam hepar$ @3 brevem$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church