Last Judgment (Whitehead) n. 56

Previous Number Next Number See English 

56. ((ii.)) Quales sunt in altera vita illi qui ex Babylonia sunt, non constare alicui potest, quam cui datum est a Domino una esse cum illis qui in mundo spirituali sunt. Hoc quia mihi concessum est, possum ab experientia loqui, nam vidi illos, audivi illos, et locutus sum cum illis. Unusquisque homo post mortem in simili vita est in qua fuit in mundo; haec non mutari potest, solum quoad jucunda quae sunt amoris, quae vertuntur in correspondentia; ut constare potest ex binis articulis in opere De Caelo et Inferno (n. 470-484, et n. 485-490): vita horum, de quibus nunc agitur, similiter, quae prorsus talis est qualis in mundo, cum differentia, quod tunc retegantur abscondita cordis eorum; sunt enim in spiritu, in quo interiora, quae sunt cogitationum et intentionum, resident, quae in mundo celaverunt, et sancto externo obtexerunt; haec quia tunc patuerunt, apperceptum est quod ultra dimidiam partem ex illis, qui usurpaverunt potestatem aperiendi et claudendi caelum, prorsus athei sint: sed quia animo insidet dominatus qualis in mundo, et ille fundatur super eo principio, quod Domino fuerit omnis potestas Ipsi data a Patre, ac illa translata in Petrum, et per successionis ordinem in primores ecclesiae, ideo adjuncta atheismo eorum permanet confessio oralis de Domino; sed hoc usque non diutius, quam dum per id in aliquo dominio sunt. Reliqui autem, qui non athei sunt, tam vacui sunt, ut prorsus nihil sciant de vita spirituali hominis, de mediis salvationis, de Divinis veris quae ducunt ad caelum, nec aliquid de caelesti fide et amore; credentes caelum cuivis, qualiscunque est, donari posse ex gratia Pontificis. Quoniam unusquisque in simili vita est in mundo spirituali, in quali fuit in mundo naturali, cum nulla differentia quamdiu non sunt vel in caelo vel in inferno, ut ostensum videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 453-480), et quia mundus spiritualis quoad externam apparentiam prorsus similis est mundo naturali (n. 170-176), ideo illis similis est vita moralis et vita civilis, imprimis similis cultus, quia ille irradicatur et inhaeret homini in ejus intimis, nec ab illo aliquis post mortem abduci potest, si non in bono ex veris est et in veris ex bono. Haec autem gens, de qua nunc agitur, aegrius quam reliquae gentes a suo cultu abduci potest, quia non in bono ex veris sunt, minus in veris ex bono; sunt enim vera illorum non ex Verbo, modo pauca, quae falsificaverunt per applicationem ad dominatum; inde nec illis bonum, nisi quam spurium; nam qualia sunt vera tale fit bonum. Haec dicta sunt, ut sciatur quod cultus hujus gentis prorsus similis sit in mundo spirituali, qualis fuit in mundo naturali. His praemissis, nunc aliquid de eorum cultu ibi, deque eorum vita, memorare velim. Synedrium quoddam habent, loco Synedrii seu Consistorii in Roma, ubi illorum primores conveniunt, et consultant de variis quae religionis eorum sunt, imprimis quomodo vulgus tenendum est in caeca obedientia, et quomodo dominatus eorum ampliandus. Locus hujus Synedrii est in plaga meridionali juxta orientalem: sed non audet aliquis, qui in mundo fuerat Pontifex, intrare, nec aliquis qui fuerat cardinalis, ob causam quia insidet animis eorum instar auctoritatis Divinae, ex eo quod arrogaverint sibi potestatem Domini in mundo; quapropter utprimum se sistunt ibi praesentes, auferuntur et ejiciuntur ad similes in deserto: qui autem ex illis animo probo fuerunt, et non usurpaverunt ex fide confirmata talem potestatem, illi post id Synedrium in camera quadam obscura sunt. Alius conventus est in plaga occidentali prope septentrionem: negotium ibi est credulum vulgus intromittere in caelum; disponunt ibi circum se plures societates, quae in variis jucundis externis sunt; in quibusdam ludunt, in quibusdam saltant, in quibusdam componunt faciem in varii generis hilaritates et laetitias, in quibusdam loquuntur amice, alicubi de rebus civilibus, alicubi de religiosis, alicubi de lasciviis, et sic porro; in aliquam ex his societatibus, secundum cujusvis desiderium, immittunt clientes, vocantes id caelum; sed omnes post paucas horas, cum ibi fuerunt, taedio afficiuntur et abscedunt, quia jucunda illa sunt externa, et non interna: ita quoque plures abducuntur a fide doctrinalis illorum de intromissione in caelum. Quod cultum eorum in specie attinet, ille est paene similis cultui eorum in mundo. Consistit ille in missis ut in mundo, quae fiunt in lingua non communi spirituum, sed conflata ex Vocibus alte sonantibus, quae sanctum externum et tremorem incutiunt, quae prorsus non intelliguntur. Similiter adorant sanctos, ac idola exponunt: sed illorum sancti nullibi apparent; nam omnes ex illis qui ambiverunt coli ut numina, in inferno sunt; reliqui qui non ambiverunt coli, inter vulgares spiritus sunt. Antistites eorum id sciunt, nam inquirunt illos et inveniuntur; quare vilipendunt eos; sed hoc occultant populo, ut usque colantur sicut dii tutelares, at ipsi primates, qui populo praefecti sunt, ut domini caeli. Similiter quoque sicut in mundo multiplicant templa et monasteria: similiter corradunt opes, et cumulunt pretiosa, ac in cellariis abscondunt; nam in mundo spirituali, aeque ut in mundo naturali, sunt pretiosa, ac in illo multo plura. Similiter ibi emittunt monachos ad pelliciendum gentes ad suum religiosum, et sic ad subjiciendum illos suo imperio. Commune est, quod turres speculatorias in medio congregationis exstructas habeant, ex quibus visum in omnes vicinias possunt extendere; communicationes etiam sibi faciunt variis modis et artibus cum propinquis et remotis, ac foedera cum illis ligant, et in suas partes trahunt. Talis est status eorum in genere: in specie autem plerique praesules illius religionis derogant omnem potestatem Domino, et sibi illam vindicant; et quia hoc faciunt, nec agnoscunt aliquod Divinum; mentiuntur usque in externis sanctum, quod sanctum tamen in se est profanum, quia in internis eorum non est aliqua agnitio Divini: inde est quod cum aliquibus societatibus caeli ultimi communicent per sanctum externum, et cum infernis per profanum internum, sic ut sint utrobivis: quapropter etiam allectant spiritus simplices bonos, et illis dant habitationes juxta se, et congregant malitiosos, quos disponunt circumcirca congregationem; sic etiam per simplices bonos se conjungunt caelo, et per malitiosos inferno; inde est quod moliri possint nefanda, quae patrant ab inferno; simplices enim boni, qui in ultimis caeli sunt non ultra spectant quam ad sanctum externum, et ad sanctissimam eorum adorationem Domini in externis, et non vident eorum flagitia, quapropter favent illis; inde est illorum maximum tutamen; sed usque omnes illi successu temporis recedunt a sancto externo, et tunc separati a caelo conjiciuntur in infernum. Ex his aliquantum sciri potest, quales in altera vita sunt illi qui ex Babylonia. Sed scio, quod miraturi sint, quod talia ibi existant, qui in mundo sunt, et non aliquam ideam de statu hominis post mortem, deque caelo et inferno, quam inanem et vacuam habent; sed quod homo aeque homo sit post mortem, vivat in consortiis ut in mundo, habitet in domibus, audiat praedicationes in templis, functiones obeat, ac similia videat in eo mundo quae in priori quem reliquerat, constare potest ex illis quae ex visis et auditis in opere De Caelo et Inferno dicta et ostensa sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church