Last Judgment (Whitehead) n. 57

Previous Number Next Number See English 

57. Locutus sum cum quibusdam ex illa gente de clavibus Petro datis, num credant in illum potestatem Domini super caelum et infernum translatam esse; quod quia erat fundamentale religionis eorum, vehementer instabant, dicentes quod de eo nihil dubii sit, quia manifeste dicitur. Sed ad interrogationem, num sciant quod singulis Verbi insit sensus spiritualis, qui est sensus Verbi in caelo, dicebant primum quod non sciant, sed postea dicebant quod inquisituri sint, et cum inquirebant instructi sunt quod sensus spiritualis sit in singulis Verbi, qui a sensu litterae differt sicut spirituale a naturali; et insuper instructi sunt quod non aliqua persona nominata in Verbo nominetur in caelo, sed quod loco ejus aliquid spirituale ibi intelligatur: informati denique sunt, quod pro "Petro" in Verbo intelligatur ecclesiae verum fidei quod ex bono charitatis, similiter per "petram," quae tunc nominatur cum Petro, nam dicitur, "Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" (Matth. xvi. 18, seq.):

per quae non intelligitur quod Petro data sit aliqua potestas, sed quod sit vero quod ex bono, nam omnis potestas in caelis est vero ex bono, seu bono per verum; et quia omne bonum et verum sunt a Domino, et nihil ex homine, quod omnis potestas sit Domino. His auditis indignati dixerunt, quod velint scire num is sensus spiritualis sit in illis verbis; quapropter datum est illis Verbum quod in caelo, in quo Verbo non est sensus naturalis sed spiritualis, quia pro angelis qui spirituales; quod tale Verbum in caelo sit, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 259, 261); et cum id legebant, manifeste videbant non ibi Petrum nominari, sed loco ejus verum ex bono quod a Domino:{1} hoc viso ex ira rejecerunt illud; paene dilaniassent dentibus, nisi eo momento ablatum fuisset: inde convicti sunt, tametsi non voluerunt convinci, quod soli Domino illa potestas sit, et eo minus alicui homini, quia est potestas Divina. (EX ARCANIS CAELESTIBUS.) @1 Quod duodecim discipuli Domini repraesentaverint ecclesiam quoad omnia veri et boni, seu fidei et amoris, similiter ac duodecim tribus Israelis (n. 2179(? 2129), 3354, 3488, 3858, 6397). Quod Petrus, Jacobus et Johannes repraesentaverint fidem, charitatem, et bona charitatis (n. 3750). Quod Petrus fidem (n. 4738, 6000, 6073, 6344, 10087, 10580). Quod Petro dati sint claves regni caelorum, significet quod omnis potentia sit vero ex bono, seu dei ex charitate quae ex Domino, ita quod omnis potestas sit Domino (n. 6344). Quod "clavis" sit potestas aperiendi et claudendi (n. 9410). Quod omnis potentia sit bono per vera, seu veris ex bono, quae a Domino (n. 3091, 3563, 6344, 6413(? 6423), 6948, 8200, 8304, 9327, 9410, 9639, 9643, 10059, 10182). Quod "petra" in Verbo significet Dominum quoad Divinum Verum (n. 8581, 10580). Quod omnia nomina personarum et locorum in Verbo significent res et status (n. 768, 1888, 4310, 4442, 10329). Quod nomina illorum non intrent caelum, sed vertantur in res quas significant, et quod nomina illorum nec enuntiari possint in caelo (n. 1878(? 1876), 5225, 6516, 10216, 10282). Quam elegans sensus internus Verbi ubi mera nomina, illustratum ab exemplis (n. 1224, 1264, 1888).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church