Arcana Coelestia (Elliott) n. 10492

Previous Number Next Number See English 

10492. `Et cecidit in populo in die illo ad tria milia virorum': quod significet occlusionem interni plenariam, constat ex significatione `cadere' seu occidi, quod sit occludi, de qua supra n. 10,490, et ex significatione `trium milium' quod sit plenarium, per `tria' enim significatur plenum et completum, videatur n. 2788, 4495, 7715, 8347: 9198, 9488, 9489, similiter per `tria milia' quoniam numeri majores significant simile cum minoribus ex quibus per multiplicationem existunt, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod omnes numeri in Verbo significent res, in locis citatis n. 9488, et n. 10,127, 10,217, 10,253. [2] Quoniam hic nunc actum est de occlusione interni apud gentem Israeliticam et Judaicam, licet adhuc aliquid de occlusione (o)interni dicere: mala et falsa sunt quae occludunt internum hominem, seu quod idem, amores mundani, terrestres, et corporei cum regnant, nam inde (o)sunt omnia mala et falsa; causa quod internum ab illis occludatur, est quia amores illi oppositi sunt amoribus caelestibus, seu quod idem, mala et falsa opposita sunt bonis et veris; cum itaque opposita agunt contra se mutuo, contrahit se quod laeditur, vix aliter ac fibra cum pungitur, (c)et (o)alioquin omne hominis ex dolore {1}; quod facies ejus ex laesione et {2} ex lugubri statu animi {3} se corruget, et quod abdomen hominis cum pulmone et ejus respiratione se coarctet, notum est; ita quoque se habet cum interno homine cum mala (c)in falsa in cogitationem (c)ac in voluntatem intrant; (m)quod aversatio tunc sit, et ex illa contractio, percipitur, et quoque apparet in facie et in corpore;(n) haec causa communis est quod claudatur internum; causa autem specialis est ne bona et vera intrent e caelo per internum hominem in externum, et ibi conspurcentur ac profanentur; ne itaque hoc fieret apud gentem Israeliticam, apud quam erat Verbum, et erant sancta Ecclesiae, internum apud illos plenarie occlusum est; quod plenarie occlusum sit, patet manifeste ex eo {4} quod tametsi inter Christianos vivunt, et tametsi in propheticis {5} manifeste agitur de Domino, usque ipsum prorsus non agnoscant; immo tales sunt ut ne quidem cogitare possint aliquid quod confirmat, est renuentia et aversatio interior, quoniam illis clausum est. [4] Praeterea sciendum est quod etiam in Christiano orbe apud illos clausum sit internum {6} qui sciunt vera fidei ex Verbo et non vivunt secundum illa, ipsa enim vita secundum illa aperit internum hominem, alioquin resident modo in memoria {7} externi hominis; at vero apud illos qui negant illa, internum prorsus clausum est; et quod mirum videri potest, internum apud plures intelligentes clausum est quam apud simplices; causa est quia intelligentes in cupiditatibus eminendi et lucrandi, et inde in amoribus sui et mundi prae simplicibus sunt, et quoque in facultate confirmandi mala et falsa quae ex amoribus illis, {8} per scientifica, in quibus intelligentes prae simplicibus sunt; accedit quod plerique eorum de anima cogitent ex aliqua hypothesi in orbe erudito {9}, ex qua non aliam (t)ideam capiunt quam sicut de pneumate aut de vento in quo forte vivum; cum vicissim simplices boni non ex tali idea cogitent {10}, sed solum ex idea quod anima sit homo qui vivit post mortem; inde est quod his aperiatur internum, illis autem claudatur. Sive dicas internum aperiri aut claudi sive dicas caelum, idem est. @1 cum laeditur$ @2 i quoque$ @3 animo inducto$ @4 nam internus homo dicatus est recipiendum verum et bonum e coelo, ut supra dictum est, sed clauditur ille tunc, et non destruetur, nam si destrueretur, homo non amplius esset homo, sed irrationalis fera, periret enim facultas cogitandi in externo ejus homine, et cum illa facultas loquendi; etiam si non clauderetur internus homo, intrarent e coelo in externum vera et bona fidei et amoris, ac ibi conspurcarentur, inde prophanatio, quae tunc solum fit apud illos, qui agnoverunt vera et bona fidei, ac postea negant illa, de quibus videatur in locis citatis n. 10,284; ne itaque gens Israelitica prophanarent vera et bona fidei, internum apud illos plenarie occlusum est; illi enim prae aliis populis legunt Verbum, ubi sancta Divina sunt; si ibi agnovissent illa, non potuissent non prophanare illa; inde est$ @5 i pluries$ @6 hodie clausum sit internum apud illos in Christiano orbe$ @7 i , quae$ @8 inde$ @9 hypothesi aliqua altered to hypothesi eruditorum$ @10 cogitant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church