Arcana Coelestia (Elliott) n. 10493

Previous Number Next Number See English 

10493. `Et dixit Moscheh, Implete manum (x)vestram hodie Jehovae': quod significet communicativum et receptivum Divini Veri in caelis, constat ex significatione `implere manum Jehovae' quod sit repraesentativum Divinae Potentiae Domini in caelis per Divinum Verum procedens ex Divino Bono Ipsius {1}; ac communicativum et receptivum ejus ibi, de qua n. 10,076; hic {2} communicativum Divini Veri cum caelis per repraesentativa, quae erant externa cultus {3} apud illam gentem postquam clausum illis {4} est internum; quod per externa cultus, quae erant repraesentativa caelestium, apud illam gentem, clauso interno, communicatio fuerit cum caelo ex Divina Domini Potentia, videatur n. 4311, 4444, 6304, 8588, 8788, 8806. @1 Domini$ @2 i itaque$ @3 ex Verbo per externum$ @4 illi$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church