Arcana Coelestia (Elliott) n. 10567

Previous Number Next Number See English 

10567. `Et dixit, Facies Meae ibunt, et {1}quiescere faciam te': quod significet quod Divinum Ecclesiae, cultus, et Verbi erit ibi, sed apud ipsam gentem externum absque illo, constat ex significatione `facierum' quod sint interiora, de qua in locis citatis n. 9546; et cum de Jehovah, quod sint Divina, hic Divina Ecclesiae, cultus, et Verbi, ex significatione `ire' quod sit vivere, de qua n. 3335, 4882, 5493, (x)5605, 8417, 8420, 9440; at cum de Jehovah, est dare vitam, praesens esse, et ducere; inde enim est vivere homini; et ex significatione `quiescere facere Moschen' quod sit externum {2}Ecclesiae, cultus, et Verbi, in quod Divina interiora desinunt, per `Moschen' enim repraesentatur externum illud, ut supra n. 10563, et per `quiescere' significatur requiescere et desinere, ita in quo requiescunt, seu in quod desinunt Divina interiora; etiam per vocem illam in lingua originali significatur requiescere et desinere. Quod interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi desinant in externum eorum, et quod super eo requiescant {3}sicut super suo plano, aut sicut domus super suo fundamento, videatur n. 9216. Quod haec per `quiescere facere Moschen' significentur, constat ex sequentibus hujus capitis in sensu interno, in quo agitur de interioribus Verbi, Ecclesiae, et cultus, et de externo in quod illa desinunt; externum hoc est quod repraesentatur per `Moschen.' @1 desinere et requiescere written above this $ @2 in quod Divina interiora, quae Ecclesiae, cultus et Verbi, desinunt, per Moschen enim significatur externum eorum, secundum illa quae supra n. 10563 de illo dicta sunt$ @3 ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church