Arcana Coelestia (Elliott) n. 10568

Previous Number Next Number See English 

10568. `Et dixit ad Ipsum, Si non facies Tuae euntes, ne ascendere facias nos abhinc': quod significet si non Divinum sit ibi, non aliquid Ecclesiae erit, constat ex significatione `facierum Jehovae' quod sint Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua mox supra n. 10567, et ex significatione `ne ascendere facias nos abhinc' quod sit quod non aliquid Ecclesiae erit; quod hoc per illa verba significetur, est quia per introduci in terram Canaanem significatur instauratio Ecclesiae, inde per `ne ascendere facias non abhinc' significatur quod sic non aliquid Ecclesiae erit; quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio Ecclesiae, videatur supra n. 10560, 10561; {1}quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio (x)Ecclesiae, est quia per terram Canaanem in Verbo non aliud in caelo intelligitur quam Ecclesia, in caelo enim omnia Verbi spiritualiter percipiuntur, quare cum memoratur aliqua terra, tunc cogitatur ibi de talibus quae Ecclesiae sunt in illa terra, seu apud gentem quae ibi; angeli caeli non possunt mentem tenere in idea terrae, quoniam idea terrae est materialis, nec in idea gentis alicujus, nam haec idea etiam materialis est, {2}quapropter illis obvenit statim idea spiritualis, quae est de Ecclesia; idea spiritualis in genere est de Domino, de regno Ipsius, de caelo, de Ecclesia, de amore et fide in Dominum, et de innumerabilibus quae fidei et amoris sunt, ita quae Ecclesiae; et si credere {3}velitis, impossibile est ut aliqua idea materialis intret caelum, exuitur illa ad primum limen {4}; ita fit cum omnibus et singulis Verbi. {5}Inde nunc est quod per introduci in terram Canaanem significetur instauratio Ecclesiae, et per non introduci, ut hic, nulla instauratio. @1 ne miremini quod dicatur quod per illa verba significetur Ecclesia, sed quod significetur est causa,$ @2 quapropter intrant statim in ideam spiritualem, quae est propria coeli et angelica, haec idea$ @3 dignemini$ @4 i coeli, ac intret absque materiali, sub habitu coelesti$ @5 haec nunc causa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church