Arcana Coelestia (Elliott) n. 2603

Previous Number Next Number See English 

2603. Sunt quidam gentiles ex illis regionibus ubi nigri sunt, qui secum e vita in {1} mundo trahunt, quod velint duriter tractari, credentes quod nemo in caelum possit venire quam per punitiones et afflictiones; et quod dein laetiora, quae paradisiaca vocant, accipiant: illi quia talia ex religioso secum habent, in altera vita etiam primum duriter tractantur a quibusdam, quos vocant diabolos, ac postea feruntur in paradisiaca, de quibus n. 1622; sed instruuntur ab angelis quod punitiones et afflictiones in bonum illis a Domino versae sint, sicut apud eos qui in tentationibus sunt; tum quod paradisiaca non sint caelum, sed affectio caelestium et spiritualium quae in illis; et quod in quadam via veritatis fuerint, sed in umbra ignorantiae. Diu mecum locuti sunt; quando in statu afflictionum erant, loquela eorum tunc erat quasi cum quodam collisu, ita distincta ab aliorum; sed illis peractis, cum ad paradisiaca sublati, non illis talis loquela amplius, sed paene angelica. Ex religioso etiam suo habent quod credunt, quod interiora habere velint; dicebant, cum duriter tractantur quod tunc nigri sint, at {2} quod postmodum exuant nigredinem, ac induant candorem, scientes quod animae eorum candidae sint sed corpora nigra. @1 e I.$ @2 ac.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church