Arcana Coelestia (Elliott) n. 2604

Previous Number Next Number See English 

2604. Commune est quod gentiles qui adorarunt aliquem deum sub imagine aut statua, vel aliquod sculptile, dum in alteram vitam veniunt, introducantur ad quosdam qui loco eorum deorum seu idolorum sunt, ex causa ut phantasias suas exuant, apud quos cum per aliquot dies fuerunt, inde auferuntur. Qui adorarunt homines, etiam quandoque ad eos vel ad alios qui loco eorum, introducuntur; sicut plures ex Judaeis, ad Abrahamum, Jacobum, Mosen, Davidem, sed cum appercipiunt quod tale humanum iis sicut aliis, ac nihil opis ferre possint, pudefiunt, et ad sua loca secundum vitam feruntur. Inter gentes in altera vita diliguntur maxime Africani; hi enim facilius reliquis recipiunt bona et vera caeli: volunt imprimis dici oboedientes, non vero fideles; dicunt quod Christiani, quia fidei doctrinam habent, possint fideles nominari, ii vero non, nisi illam recipiant, aut, ut dicunt, recipere possint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church