Arcana Coelestia (Elliott) n. 4300

Previous Number Next Number See English 

4300. `Et exortus ei sol': quod significet conjunctionem bonorum, constat ex significatione `exoriri sol' quod sit conjunctio bonorum; quod per ascendit aurora {1}, significetur curia conjunctio adsit seu incipiat, videatur n. 4283, exinde {2} sequitur quod exoriri sol {3} sit ipsa conjunctio; `sol' enim in sensu interno significat amorem caelestem, n. 1529, 1530, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, proinde bona, nam haec sunt illius amoris;

quando amor caelestis se manifestat apud hominem, hoc est, quando appercipitur, tunc ei dicitur sol exoriri, nam tunc bona illius amoris ei conjunguntur. @1 ascensum aurorae$ @2 inde$ @3 exortus solis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church