Arcana Coelestia (Elliott) n. 4301

Previous Number Next Number See English 

4301. `sicut transivit Penuel': quod significet statum veri in bono, constat ex significatione `Penuel' quod sit status veri in bono; Jabbok enim erat quem Jacob primum transivit cum ingressus est in terram Canaanem, per quem quod significetur insinuatio prima affectionum veri, videatur {1} n. 4270, (o)4271; Penuel est quem nunc transit; inde est quod per illum significetur status veri insinuati in bono; agitur etiam de conjunctione boni, et bonum non est bonum nisi in illo sit verum, nam bonum suum quale et quoque suam formam habet a vero, usque adeo ut bonum non appellari queat bonum apud ullum hominem nisi ei insit verum, sed verum suam essentiam et consequenter suam vitam accipit a bono; et quia ita est et de conjunctione bonorum agitur, etiam de statu veri in bono agitur. [2] Quod statum veri in bono attinet, ille quidem describi potest, sed usque non capi quam ab illis qui perceptionem caelestem habent; [qui hanc non habent] ne quidem ideam conjunctionis veri cum bono habere possunt, est enim verum illis in obscuro; id enim verum dicunt quod a doctrinalibus didicerunt, et id bonum quod fit secundum id verum; at qui perceptionem habent, ii in luce caelesti sunt quoad intellectum seu quoad visum intellectualem, et afficiuntur veris quae conjunguntur bono, sicut oculus seu visus corporeus afficitur floribus in hortis et pratis tempore veris; et qui in interiore perceptione sunt, afficiuntur illis etiam sicut fragrantia ex illis exhalata; talis est status angelicus, quapropter percipiunt illi angeli omnia discrimina et omnes varietates insinuationis et conjunctionis veri in bono, ita indefinita prae homine, nam homo ne quidem scit quod aliqua insinuatio et conjunctio sit et quod inde homo fiat spiritualis;

[3] ut vero aliqua notio hujus rei habeatur, paucis dicendum: bina sunt quae internum hominem constituunt, nempe intellectus et voluntas; ad intellectum pertinent vera et ad voluntatem bona, nam quod scit et intelligit homo quod ita sit, hoc dicit verum, et {2} quod agit ex velle, ita quod vult, hoc dicit bonum; hae binae facultates unum constituent {3}: illustrari hoc potest per comparationem cum visu oculi, et cum amoeno et jucundo {4} quod per visum hunc appercipitur; oculus cum videt objecta, appercipit amoenum et jucundum inde secundum formas, colores, et inde pulchritudines in communi et in partibus, verbo secundum ordinem aut dispositiones in series; illud amoenum et jucundum non est oculi, sed est animi et ejus affectionis; et quantum homo afficitur illis, tantum illa videt, et tantum illa memoria retinet; quae autem {5} oculus ex nulla affectione videt, praeterlabuntur, nec inseruntur memoriae, ita nec ei conjunguntur; [4] inde patet quod objecta visus externi implantentur secundum amoenum et jucundum affectionum, et quod in amoeno et jucundo illo sint; nam cum simile amoenum seu jucundum recurrit, etiam talia objecta recurrent {6}, pariter cum similia objecta, etiam tale amoenum et jucundum, cum varietate secundum status: consimiliter se habet cum intellectu, qui est visus internus, ejus objecta sunt spiritualia, et vera dicuntur, campus illorum objectorum est memoria, amoenum et jucundum illius visus est bonum; ita bonum est cui inseminantur et implantantur vera; inde aliquatenus constare potest quid insinuatio veri in bonum sit, et conjunctio veri in bono; tum quid bonum, {7} de quo hic agitur; de quo tam innumerabilia percipiunt angeli, cum homo vix aliquid. @1 i supra$ @2 at$ @3 constituunt$ @4 visum oculi et per amoenum et jucundum$ @5 illa autem quae$ @6 recurrunt$ @7 i proinde quid status veri in bono$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church