Arcana Coelestia (Elliott) n. 4422

Previous Number Next Number See English 

4422. GENESEOS CAPUT TRIGESIMUM QUARTUM

Ante hoc caput veniunt explicanda verba Domini apud Matthaeum xxiv a vers. 42 ad finem, quae sunt ultima in illo capite de consummatione saeculi seu adventu Domini, quae sunt (o)haec in littera Vigilate ergo, quia non scitis qua hora Dominus vester venit {1}. Illud vero scitote, quoniam {2} si sciret paterfamilias, qua custodia {3} fur venit {4}, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Propterea etiam vos estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Quis ergo est fidelis servus et prudens, quem constituit {5} dominus ejus super famulitium suum, ad dandum {6} illis cibum in tempore? Beatus servus ille {7}, quem veniens dominus ejus invenerit facientem ita. Amen dico vobis {8}, quod super omnia bona sua constituet {9} eum. Si vero dixerit malus servus ille in corde suo, Moratur dominus meus venire, ceperitque {10} percutere conservos, edere vero et bibere cum ebriosis. Veniet dominus servi hujus in die quo non exspectat, et in hora qua {11} non novit. Et dividet {12} eum, et partem ejus cum hypocritis ponet: ibi est planctus et stridor dentium. Quid haec involvunt, constare potest a serie rerum; actum enim est in toto hoc capite apud evangelistam de ultimo tempore Ecclesiae, quod in sensu interno est consummatio saeculi, et adventus Domini;

quod ita sit, ab explicatione omnium illorum quae in illo capite, patere potest, quae videantur in praemissis ante capita quae proxime praecedunt, nempe ante caput xxvi, n. 3353-3356; xxvii, n. 3486-3489; xxviii, n. 3650-3655; xxix, n. 3751-3757; xxx, n. 3897-3901; xxxi, n. 4056-4060; xxxii, n. 4229-4231; xxxiii, n. 4332-4335: [2] quid in serie continuerunt {13}, ibi etiam dictum est {14}, nempe, cum Ecclesia Christiana post adventum Domini instaurata se vastare inciperet, hoc est, recedere a bono,, (o)quod tunc I. Non inciperent scire quid bonum et verum, sed litigarent de illis: II. Quod contemnerent illa: III. Quod (o)dein non corde agnoscerent: IV. (o)Postea quod profanarent: V. Et quia adhuc permansurum verum fidei et bonum charitatis apud quosdam qui electi vocantur, describitur status fidei tunc: VI. Et dein status charitatis: VII. Demum agitur de initio novae Ecclesiae: et VIII. De statu quoad bonum et verum intra Ecclesiam sic dictam, cum illa rejicitur et nova adoptatur: ex hac serie constare potest quid illa verba quae supra exscripta sunt, et ultima illius capitis sunt, involvunt; quod nempe sint exhortationis ad illos qui in Ecclesia, ut in bono fidei sint, et {15} si non, quod perituri. @In A S copied this passage exactly from Sch but later altered all words in footnotes to those in text. This occurs elsewhere also, but this is given as an example of his method. Here Sch had venturus sit$ @2 cognoscite$ @3 hora$ @4 venturus esset$ @5 constituerit$ @6 ut det$ @7 hic$ @8 omits$ @9 constituturus sit$ @10 verberare$ @11 quam$ @12 dissecabit$ @13 continuerint$ @14 o est, i, quod$ @15 i hoc est, in charitate$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church