Arcana Coelestia (Elliott) n. 4423

Previous Number Next Number See English 

4423. Quomodo se habet cum rejectione veteris Ecclesiae et adoptatione novae, vix aliquis novit; qui non (t)hominis interiora et horum {1} status, et inde hominis status post mortem, scit, non aliter capere potest quam quod illi qui ex vetere Ecclesia sunt, apud quos bonum et verum vastatum est, hoc est, non amplius corde agnoscitur, perituri (o)sint, vel sicut antediluviani diluvio, vel sicut Judaei expulsione (c)e terra sua, vel aliter: sed Ecclesia cum vastata est, hoc est, cum non amplius in aliquo bono fidei est, principaliter perit quoad status interiorum suorum, ita quoad status in altera vita; removet se tunc caelum ab illis, et consequenter Dominus, et se transfert ad alios qui loco illorum adoptantur; nam absque Ecclesia alicubi in tellure non datur communicatio caeli cum homine; Ecclesia enim est instar cordis et pulmonum Maximi Hominis in terra, {2} n. 468, 637, 931, 2054, 2853;

[2] qui tunc ab Ecclesia veteri sunt, et sic remoti a caelo, in quadam mundatione sunt quoad interiora, et quidem in mundatione supra caput; hanc mundationem ipse homo cum vivit in corpore, non appercipit, sed in illam venit post mortem; inundatio illa manifeste apparet in altera vita, et quidem instar nimbi nebulosi quo circumcinguntur, et per illum separantur a caelo: status illorum (o)qui in nimbo illo nebuloso, est quod ne quicquam possint videre quid verum fidei, et minus quid bonum ejus; lux enim caeli, in qua (o)est intelligentia et sapientia, in illum nimbum penetrare non potest: hic est status Ecclesiae vastatae. @1 eorum$ @2 i videatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church