Arcana Coelestia (Elliott) n. 4609

Previous Number Next Number See English 

4609. `Et filii Zilpae ancillae Leae, Gad et Asher' quod significet exterioribus inservientia, constat ex repraesentatione `Zilpae ancillae Leae' quod sit affectio sequens inserviens affectioni veri exterioris pro medio, de qua n. 3835; `ancilla' est medium inserviens conjunctioni, ut `mox' supra n. 4608; `filii ejus' sunt talia media quorum essentialia repraesentantur per Gadem et Asherem; per `Gadem' in supremo sensu omnipotentia et omniscientia, in interno bonum fidei, et in externo opera, n. 3934;

per {1} `Asherem' in supremo sensu aeternitas, in interno felicitas vitae aeternae, in externo jucundum affectionis, n. 3938, 3939. Haec sunt quae involvit recensio filiorum Jacobi nunc; sed quomodo cohaerent ac unum sequitur alterum, et unum continetur in altero, non videri potest in luce mundi, nisi haec illustrata sit a luce caeli; at quae tunc apparent, usque sunt talia quae non cadunt in voces; voces enim humanae sunt ex ideis formatis ab illis quae sunt in luce mundi, has transcendunt ideae quae sunt ex luce caeli in tantum ut exprimi nequeant, sed {2} modo quoad partem cogitari ab illis quibus datum est mentem a sensualibus abducere. @1 i et$ @2 i cogitari quidem aliqualiter potest, quomodo se habent. This is underlined in A, and the underlining may either have been meant for deletion, or taken as such in copying$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church