Arcana Coelestia (Elliott) n. 4610

Previous Number Next Number See English 

4610. `Hi filii Jacobi qui nati illi in Paddan Aram': quod significet originem et statum eorum nunc, constat ex illis quae de filiis Jacobi in genere et in specie nunc dicta sunt, quod nempe per illo, significata sint in communi omnia quae in Divino Naturali Domini, n. 4603, adeo ut illa simul sumpta nunc sint `Jacobus':

origo eorum significatur per quod `nati illi in Paddan Aram', seu ex cognitionibus veri et boni, hae enim per Paddan Aram significantur n. 3664, 3680; quia omnia simul sumpta nunc sunt `Jacobus', ideo in lingua originali dicitur, `qui {1} natus illi', in singulari. In nunc sequentibus agitur de conjunctione Divini Naturalis cum Divino Rationali; conjunctio illa per adventum Jacobi ad Jishakum patrem suum repraesentatur. @1 quo I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church