Arcana Coelestia (Elliott) n. 4757

Previous Number Next Number See English 

4757. `Et extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea':

quod significet auxilium ab illis ut non inter falsa, constat a significatione `extrahere et ascendere facere' quod sit liberare, proinde auxilium ferre, de qua sequitur; et ex significatione `foveae' quod sint falsa, de qua n. 4728, ita ne sit {1} inter falsa. Quod `extrahere et ascendere facere' hic sit auxilium ferre, est quia verum est quod fert auxilium bono; vero enim adscribitur potentia, quia bonum potentiam exercet per verum, n. 3091, 3563;

(c)et praeterea verum est per quod cognoscitur falsum, ita per quod auxilium fertur ne sit inter falsa; inde est quod Midianitae fuerint qui extraxerunt et ascendere fecerunt Josephum e fovea, et (o)quod Jishmaelitae qui emerunt. @1 sint AI$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church