Arcana Coelestia (Elliott) n. 4758

Previous Number Next Number See English 

4758. `Et vendiderunt Josephum Jishmaelitis': quod significet receptionem ab illis qui in bono simplici, et abalienationem ab illis qui in fide separata, constat a significatione `vendere' quod sit abalienare respective ad illos `qui in fide separata sunt qui hic sunt `fratres Josephi,' nam hi vendiderunt, et quod sit recipi respective ad illos qui in bono simplici qui hic sunt `Jishmaelitae,' nam hi emerunt; quod `Jishmaelitae' {1} sint qui in (t)bono simplici, supra {2} n. 3263, 4747 (o)ostensum est; de his videantur quae prius {3} n. 4756. @1 qui vendunt, et recipi respective ad illos qui emunt, et a significatione Jischmaelitarum, quod$ @2 de qua$ @3 supra$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church